monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XIII.

1 Erat ibi Castor callidus et ad fraudem paratus, qui fugatis caeteris per iacula sagittariorum, cum aliis novae fraudis sociis praetendebat.
2 Is ubi appulsu arietis turrim everti, murum labere ac facile ruiturum, si tormenti ictus repeteretur, animadvertit, manus tendens rogabat Caesarem voce miserabili, ut periturae urbi iam parceret, nec supremo excidio labefactandam putaret.
3 Caesar aestimavit quod sedulo veniam deprecaretur: manus daturus ut deditio praecederet, iubet tormentorum ictus cessare, iaculatores temperare a praelio.
4 Castori dat loquendi copiam.
5 Ille descensum simulare, dein quasi suadere suis: alii velle, alii reniti, subitoque velut indignantes qui cogerentur, supra loricam se percutientes cecidere.
6 Miraculum ingens, cum fraus lateret, sic tempus duxere.
7 Inter quae unus e militibus Romanis iaculo sagittae narem Castoris percussit.
8 Ille deplorare et conqueri apud Caesarem, poscere ut iuberet aliquem sibi dextram dare, ita se perfugio usurum.
9 Caesar Iosepho mandat negotium: verum ille qui caveret Iudaeorum insidias, nihil sincerum in eo intelligere se respondit.
10 Aeneas tamen propius murum successit, et ut advenientem susciperet, occurrit.
11 Cui Castor vociferans, ut sinum aperiret, aurum exciperet, saxum dimisit.
12 Ille oculis vigilantibus lapidem praevidit, celerique corporis saltu lapsum evadit: alium tamen prope astantem saxi involvit immanis ruina.
13 Hoc Caesar intuens acrius incubuit ad murorum deiectionem, praecipiens maiore vi tormentorum impelli.
14 Contra ad exurendas machinas ignes iaciebantur.
15 Sed ubi murus solutus est, Castor cum suis quasi in ignem se deiecit, dolo praetexens animi magnitudinem in contemptu mortis, cum dolo turpi vitae effugia captaret.
Ambrosius HOME