monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XII.

1 Diviserunt sibi loca Ioannes et Simon coniurati circa murum secundum.
2 Ioannes cum suis in castro cui nomen Antonia, praeliabatur: ei propinqua erat porticus templi, quae vergebat ad partem septentrionis.
3 Nam et ipse locus (in quo castrum postea Antonio vocabulo conditum) inter duas iacens porticus septentrionalis, hoc est, Brios nuncupabatur; Simon vero ad Ioannis sepulcrum vicem tuendae urbis susceperat: his pro salute, Romanis pro victoria certamen erat.
4 Quibus etsi virtus potentior ad congrediendum, locus tamen inferior ad obsidionem: cum eos de muro gravaret praelium, temeritas Iudaeis insolentior, fortitudo Romanis acrior erat: imminebant partibus duces; eoque maior oriebatur contentio, dum quisque suis ductoribus pericula sua gestit probare.
5 Simon suos urgebat terrore et formidine: Romanos Titus pudore sui quam maxime conveniebat, quod morte gravius arbitrantur, non exhibere pericula sua Caesari, cum ipse toties pro exercitu periculis offerre se non dubitavisset.
6 Armabat eos vincendi consuetudo, et cedendi ignorantia: praecipueque praesens uniuscuiusque virtutis arbiter Titus, a quo non remuneratio fortitudinis exspectabatur, sed supra omnia, fructus amplissimi erat praemii, illo spectante quidquam strenue gessisse, quod ei non displiceret.
7 Eo incentivo Longinus equestris militiae vir excitus, adversas pro muris videns Iudaeorum catervas, tamquam indignatus quod Romanos bello lacesserent, et ex aequo prodire auderent, desiluit equo, atque in medios se iniecit hostes.
8 Et unum more ipso parantem occurrere, telo percussit, simulque eius vocem et animam rapit.
9 Alteri ereptum de corpore prostrato telum infigit, et ad suos victor sese recepit.
10 De praeeminentibus loquimur: caeterum multi imitatores utraque ex parte, sed diverso genere: Iudaeis desperatio audaciam dabat, Romanis gloriae cupiditas virtutem addebat.
11 Par tamen imparibus animis mortis contemptus: Iudaeis solatium putabatur, cum hoste commori.
12 Titus festinabat conficere bellum, sed sine suorum dispendio, qui etiam ipsos hostes servare si posset, quam perdere malebat.
13 Nec aliud monebat militem, nisi consulto bellandum: eam solam esse veram virtutem, cui sit comes providentia: nam sine consilio fortitudinem temeritatem videri, nec usquam magis cavendum quam in victoria.
14 Perire enim cum inferiore superiorem, victi triumphus est.
15 Consulendum itaque ne videatur eventus fuisse, quod vicerit; ignaviae, quod consortium periculi non evaserit.
16 Iubet itaque arietem admoveri ad medium muri septentrionalis.
Ambrosius HOME