Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XI.
1 | Sequenti nocte accidit ut tres turres quas Titus attolli iusserat supra aggerem, quo Iudaeos vel ex aequo vel ex superiore spiculis figeret: subito nulla vi hostium ruerent. |
2 | Quo sonitu Romanorum exercitus omnis turbatur, ea opinione quod ab hoste destructos aggeres, succisas turres arbitrarentur, quae ruentes ingentem late stragem dedissent. |
3 | Ac pene admissum erat facinus miserabile ut victores incertis per noctem hostibus fuga cederent, nisi quod tenebrae ruinaque ipsa, excito pulvere prospectum adimerent, ut quo fugerent incertum haberent. |
4 | Quaerebat unusquisque de proximo quid accidisset, nec cognoscere veri poterat fidem, quia similiter ab omnibus eiusmodi casus ignorabatur, donec Caesar rebus compertis, insinuare praeciperet id quod acciderat, casus repentini, non ullius hostilis fuisse irruptionis. |
5 | Sic sedatus pavor, expugnandae urbis subsidium omne in viribus locatum. |
6 | Nam cum altissima murorum essent, et pleraque ferro aut aere operta, atque ipsa altitudine hostes a iaculis defenderentur, Romani admovere arietum machinas, quorum ictu frequenti muri valida laxabantur: inniti levioribus spiculis coepere et sagitis, ut propugnantes averterent, impedimenta prohibentium detorquerent. |
7 | Sic paulatim quatientibus murus cedebat: unde maiorem ipsum arietem, excisorem urbium Iudaei appellaverunt. |
8 | Soluta itaque murorum parte, dereliquere Iudaei muri ipsius propugnacula, securi, quod duos alios muros interiores haberent, et concessere ad murum secundum. |
9 | Illis fugientibus, Romani ingredientes per cava muri, portas aperuere: sic intromissus omnis exercitus, pene diruit murum exteriorem, ne bellantibus esset impedimento: aut si res adversae forent, claustrum refugientibus. |