Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT IX.
1 | Urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex iustus, quam primo Solymam nuncupavit: postea templum addidit, unde Hierosolyma dicta civitas est. |
2 | Ea a principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum. |
3 | David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea domum sibi regiam fecit. |
4 | Voluit et templum Deo condere; sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit, qui templum quod ipse voluerat, aedificaret. |
5 | Salomon itaque templum fundavit: reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima. |
6 | Invidia ex magnificentia orta: inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere, et fulgenti marmore: in quo erat deambulatorium, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum et purpura. |
7 | Non otiosa materia tantae diversitatis, sed cuius species materiam rerum latentium significaret: eo quod eius esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret. |
8 | Cocco enim igneum coelorum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, quod in ea nascitur: purpura mare, quae conchyliis maritimis inficitur, ut duo ex colore, duo ex generatione colligas. |
9 | Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum, quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturus, in eius figuram qui venturus erat princeps sacerdotum Iesus, qui tolleret peccatum mundi. |
10 | Femora princeps sacerdotum linteo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur, et corporis castimonia quae succingere debeat carnis intemperantiam. |
11 | Duo erant tabernacula sacra, unum interius, alterum exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod secundum appellabatur, semel introibat tantummodo princeps sacerdotum, non sine sanguine, quem offerret pro se et pro populi delicto. |
12 | Hoc significante Spiritu sancto, venturum Iesum, qui vere solus intraret interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiae coelestis qui nosset omnia. |
13 | Solus quoque Patri sanguine suo totum mundum reconciliaret, ut et coelestium et terrestrium misereretur. |
14 | Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae vel in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20). |
15 | Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna: Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum dirigatur maximi sacerdotis oratio (Psal. CXL, 2): mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum, unde et David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5); cuius velut duodecim panes, duodecim apostoli sint testes passionis eius ac resurrectionis eius. |
16 | Lucerna quae supra candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, sub legis mensura; nunc est sub gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminaret. |
17 | Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit, quod sacerdotalis gratia in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit. |
18 | Ante templum erant quatuordecim gradus, per quos Ezechiae regis tempore umbra ascenderat, significans ei vitae finem futurum. |
19 | Sed oraculo monitus, oravit et meruit mortis dilationem hoc indicio, quod iisdem gradibus sol refunderetur, qui significaret tot numero annorum commeatum ei vitae refusum. |