monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT VIII.

1 Post haec Titus in hostem iram convertit, et considerans inter tot praecipitia, tot praerupta periculosam obsidionem: cum repentinis irruptionibus praeventi, non haberent milites, quo referrent gradum, unde se in hostem proriperent, ubi machinos constituerent; iubet repleri ante urbem praecipitia: quae cum fierent, nec sic quidem Iudaei exsortes erant praesentium periculorum.
2 Afflictabantur domestico praelio, cum Romani in replendis praecipillis occuparentur.
3 Nec exigua manus partis utriusque decem millia cum Simone erant, et quinquaginta eorum duces: Idumaei quoque ad quinque millia.
4 Simonis partibus astipulabantur, quibus praeerat Iacobus et Simon iunior.
5 Ioannes autem interioribus templi (ea fraude qua supra diximus) occupatis, sex millibus armatorum stipatus, bellum accendebat.
6 Adiuncta sunt ei etiam duo millia, cum aliis quadringentis viris postea quam coire coepere, studiis concinentibus ad urbis defensionem, Eleazaro et Simone Arim, quibus et ante utebantur, rectoribus.
7 Quibus certantibus inter se, praeda erat in medio populus eorum qui vicerant, et quasi praemium certaminis, huc atque illuc pro evento vario transferebatur.
8 Paulisper inter se convenerant more induciarum, et ad primum Romanorum impetum expergefacti, in veterem morbum febris internae aegris visceribus recidebant: ubi remissior erat exteriorum morborum accessio.
9 Foris erat plerumque bellum, intus seditio, eo iam gravior, quia et ipsa seditio bello alebatur, et bellum alebat.
10 Duo de potentia certabant: populus inter utrumque, non de servitute anxius erat, sed ne ad dominum deteriorem perveniret.
Ambrosius HOME