monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT VII.

1 Caesar commotior regredientes misceri caeteris vetat, et concionem advocat, dicens: Magna cum sit virtus Romana, praestans universarum gentium populis; maxime tamen ea praecedit dispositionis ordine et praeceptorum obedientia: ea est enim disciplinae militaris custodia.
2 Nec mirum si Iudaei dolos intexant, fraudes struant: qui se iudicent impares fortitudine.
3 Sed ut inferiorum est niti insidiis, sic fortiorum cavere ne virtuti illudat dolus.
4 Mirari itaque se, quod illi in desperatione sibi congruant: Romanis non conveniat in meliorum processu: eoque fieri, ut illis effectus fraudis in vado sit, nobis virtutis conatus in ambiguo.
5 Quod si validior esset fortitudo hostium quam fraus, superari minus flagitiosum.
6 A paribus enim aut fortioribus vinci opprobrio vacat.
7 Cum vero nihil in nobis offendat, nisi sola pugnandi immoderatio, et propria quaedam manuum intemperantia, quid nequius potest esse, quam praesente Caesare disciplinam repudiari militiae? Multum arbitror ipsas ingemiscere militiae leges, tantae dissolutionis flagitio: multum imperatorem, cum haec compererit, qui semper audiri se a milite suo, quam timeri ab hoste maluit.
8 Obedientia enim militis effectum properat; metus hostium differt victoriam.
9 Quid iudicaturum de filio patrem putatis, cuius tam vile imperium sit apud exercitum? Pronuntiatur enim de duce, cuius praeceptum dissolvitur: nec dubium quod saepius vindicatum sit in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverint, quam in eos qui secundum imperium progressi, virtuti cesserint.
10 Nam legibus egredienti ordinem praescripta mors est.
11 Quid igitur futurum, ubi non unus, sed passim exercitus relinquit ordinem suum, et statutum ducis negligit? Cognoscite vos milites esse Romani imperii, plebis, senatus, apud quos sine praecepti auctoritate et vicisse crimen est.
12 Huiusmodi oratione perterruit non solum praepositos militum, sed etiam universum exercitum.
13 Nam cum ipsos principes ordinum acrius peteret, videbatur omnes vindicaturus.
14 Circumfusi itaque omnes rogabant, ut paucorum culpa qui primi destiterant, universis concederetur.
15 Etsi non fuit properus ad delicti gratiam Caesar, fuit tamen exorabilis ad indulgentiam.
16 Concessit cum summo pondere dicens: donare se omnibus, satisque in universos vindicatum invectionis auctoritate, eo quod animadversio in singulos usque ad factum procedere debeat, in multitudinem verbo tenus, illam usque ad poenam, istam usque ad correptionem.
17 Saepe enim bonis exercitibus praeliares lapsus futurae virtutis causas dedidisse.
Ambrosius HOME