monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT VI.

1 Tertio quoque Titus progreditur in hostem, atque exercitum producit.
2 Adveniensque offendit stipatam Iudaeorum ante urbem multitudinem, specie volentium se Romanis tradere, sed quasi reformidantium.
3 Suspicatus dolum, et maxime, quoniam proxime conspiratos inter se et pertinaces viderat: non arbitratus credibile subito mutatos, admonuit milites fraudem cavendam, nec temere nisi secundum praeceptum suum, conferto agmine muris appropinquandum: ne a tergo illi qui urbem egressi fuerant, circumfunderentur.
4 Subito de civitate increpuit sonus, et quaedam seditio dementer resultavit: aliorum egressionem voluntariam simulantium, aliorum etiam resistentium, quod illi aperiri sibi portas poscerent, hi clausas servari iuberent: alii bellum, alii pacem optarent.
5 Militum vulgus ad subveniendum his qui subveniri sibi de muris postulavissent, proripit sese: egrediuntur plerique praeruptim, sine ordine, sine ullo modo tamquam occursuri advenientibus atque auxilium laturi, ut propiore remedio pluribus erumpendi confidentia tribueretur, vel resistentibus metus, aut inter reluctantes erumpendi sibi copia.
6 Quibus a se tergo circumfundere coeperunt qui foris stabant, urgere circumventos: illi quasi ad murum confugere, nihil suspectantes ab his, qui pacem praetenderent.
7 Inde quoque saxa, et tela iniici, et subito ficta pax in praelium versa est.
8 Unde conciti in hostes recurrunt, qui etsi circumvenire tentaverant progressus militum Romanorum; tamen metuebant et ipsi, ne ab omni exercitu circumvenirentur.
9 Itaque dum universos cavent, hos plurimis licet vulneribus impressis, et ipsi maiore ex parte saucii, prope de manibus amisere, quos iam captos putabant.
10 Secuti tamen usque ad Helenae sepulcrum, sicut moris est insultantibus clypeis concrepabant, illudentes Romanis quod eos iam secundo insidiis circumvenissent.
Ambrosius HOME