monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT IV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , III. <<<     >>> V.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT IV.

1 Videns itaque Titus in virtute sua positum sibi remedium salutis, nec aliter nisi ferro iter aperiendum: iam enim alii reflexis equis discesserant, dum et ipsi imperatoris filium secuturum sperarent, convertit equum hortatusque clamore caeteros ut sequerentur, supra hostem irruit: impossibile hoc videretur, quomodo potuit evadere, nisi notum esset, in bello plurimum audaciam posse, quae vel sola sibi murus est: deinde quia aliis pone sequentibus, vile vulgus sibi magis in periculo consulendum putabat, quam hostem persequendum: at si qui manum extenderat, ut equum teneret, feriebatur.
2 Denique duo tantum ex Titi sociis interfecti: cum reliquis imperatoris filius ad suos revertit.
3 Neque sane dubitandum videtur, quod intecto capite, nudus caetera: utpote qui in excursu processerat, non ad bellum paratus, nec galeam nec loricam induerat, eo nihil exceperit vulneris, cum maxime in ipsum tela iacerentur, quod ad excidium urbis illius vir tantus reservaretur.
4 Est, est profecto cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1).
5 Itaque ne cresceret audacia Iudaeis eventu fraudis et doli, profectus ad urbem cum exercitu, post noctem redit; et de specula quadam unde civitas prospectaretur et templi magnitudo amplissima, demonstrat suis, cum qua urbe sibi bellum foret; impigros et cautiores esse oportere: quod innumerabilis sibi populus expugnandus foret, et fraudi paratus.
6 Ordinat qui muris ordines appropinquarent: quos adhuc fessos nocturno itinere cognoverat, quasi succenturiatos eminus locat.
7 Paulatim proceditur.
8 Ubi ventum ad montem Oliveti, vallis sub ipso media inter eum atque urbem interiacebat, cui nomen Cedron: ubi constitutum exercitum de muris aspicientes (nam sex stadiis aberat) seditionis ad tempus studia deposuere, et externis hostibus advenientibus, domestico foedere sequestrata civilium bellorum certamina.
9 Plerumque enim etiam acerba odia metus comprimit.
10 Denique cohortati sese invicem factionum viri, ut in unum conspirantibus studiis patriam defensarent, ne eorum discordia incruentam Romanis victoriam daret, freti numero hostem subito adoriendum putarunt, et improvisa eruptione primos turbavere.
11 Sed ubi se Romani ipso usu veteri, et diversorum generum praeliis exercitati, confirmavere animis ordine suo nexi, caedere incursantes coeperunt, scutis repellere, proturbare iactu telorum, haudquaquam tamen sine communi exitio.
12 Et prope iam incubuerant Iudaei, et nutabat acies romana, nisi cognitis rebus advenisset Titus et occurrens adversariis, confirmans suos reparasset praelium, et erexisset animos militum, increpans Romanas acies, confusae multitudini, non sine maximae ignaviae probro victoriam cedere.
13 Repulsisque Iudaeis, qui etiam valle divisos insectabantur, ad suos se victor recepit; securusque suffragii, quod loci superioris adversum inferiores, si tentarent congredi, subsidia dabat, ad aliam partem se Romanus exercitus convertit.
14 Discedente Caesare infundunt se de muris Iudaei, et ingenti agmine super hostem irruunt: ita ut innumerae concursu multitudinis, milites fugerent, ac sese ad montium conferrent superiora: nudato latere, etiam caeteri qui praelium mallent, fugere.
15 Interea Caesar in medio populi situs, orantibus plerisque ne se periculis daret, atque exercitu disperso summam periculi solus subiret, cum dominus esset orbis terrarum (non enim ut ante, vice militis pugnaret, sed imperatoris, in cuius periculo pernicies esset universorum) non acquievit; sed militiae decus praeponens saluti, apud quem gloriosa mors vitae opprobrio praeponderaret, adversum pectus hostibus refert, territisque quos adversum ierat, in alios sese retorquet.
16 Sola enim spe sui et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria perturbabat hostem.
17 Cedebant itaque quos accesserat, sed ex aliis partibus Iudaei magis magisque infundebantur: ac pene concluserant Titum, nisi quia plerique militum videntes in medio belli versari Caesarem, conclamaverunt caeteris significantes, imperatoris filium periculis non relinquendum.
18 Sic universos revocavit pudor atque armavit metus, ne deserti Caesaris ignominia inurerentur.
19 Conversique in Iudaeos, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in vallem urgebant, nec difficile fuit ascendentes relabi.
20 Sic Titus fugientem numerum militarem bis revocavit a fuga, periculoque pariter exuit et opprobrio, virtute pari usus, et ad postremum pudore.
21 Qui dum ignaviam declinat, virtutem invexit: primum ne Caesar relinqueretur; post etiam, ut hostis repelleretur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT IV.