Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT III.
1 | Reverterat in Iudaeam Titus, et paucis diebus interpositis, ut replerentur ordines militarium numerorum de quibus lecta manus missa fuerat in Italiam, bellum adolebat festinans comitari patrem, ne in pericula solum dimitteret, adversus Vitelliana arma conflicturum. |
2 | Movit itaque iter magno decore exercitus: solitudo ubique, et parato agmine suspectans insidias, quia virtute se superiorem videbat. |
3 | Venit per Samariae loca, suscepit eum Gosna, quae ad Romanos iamdudum concesserat: ventum in Aulanam, unde aberat Hierosolyma stadiis XXX nihil amplius. |
4 | Inde assumptis equitibus numero sexcentis perrexit equitatum ante urbem: exploratum quoque loci situm, munimentorum qualitatem, murorum altitudinem, studia plebis, quae ferebatur latronum armis premi, et factionum stipamine circumveniri: ut invita acquiesceret obsidioni, quominus voluntatem erga Romanos proderet, si libertas daretur. |
5 | Speciose igitur cum paucis equitabat in aggere publico, qui ad muros urbis dirigebatur, nec quisquam est visus progredi. |
6 | Verum ubi ad obeundum murorum circuitum flexit equum in latus, cum caetera turba ducem sequeretur, erupere subito plerique de loco qui appellabatur contra Helenae sepulcrum, et exsilientes occupaverunt iter, ut includerent maiorem equitum partem quae Titum sequebatur: ipse cum paucis praeterierat consulto insidiantium, ut destitutus a caeteris facilius opprimeretur: quia neque ad suos regredi facile erat, propter instantem hostium multitudinem; neque progredi ulterius fossa aut vallum sinebant, caeteraque locorum impedimenta, quibus anceps periculum inferebatur. |