monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT II.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT II.

1 Quomodo decepta, civitas, populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae manus tuae sunt, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores? Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem populi tibi crediti perire manibus suis.
2 Aspice populum illum Dei, cui pervium gradienti mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate ieiunum.
3 Exsurge, Aaron, qui aliquando, cum propter offensam Dei omnipotentis mors plurimos populi depasceretur, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque obiectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium.
4 Suscitare et tu, Iesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho sacerdotibus tuba canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subiecisti, nunc eumdem subiectum opprimi.
5 Suscitare David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere; et vide, quemadmodum dominetur furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus obsoluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem offerat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas.
6 Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti: per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor et vox equitum et vox virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Iudaeus.
7 Ubi nunc ista merita, ubi nunc istae operationes sanctorum? Nec mirum, si amiserunt prophetarum opera, qui negaverunt prophetarum arbitrum: ideoque in te Iudaea arma vertuntur tua, et orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua.
8 Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non reconciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus Salvatorem tuum crucifigeres; cum tuis manibus vitam tuam exstingueres; cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares; tuis intestationibus auxiliatorem tuum interficeres? Nisi ut in te quoque tuas iniiceres manus.
9 Habes quod petisti: eripuisti tibi praesulem pacis, petisti necari vitae arbitrum, concedi tibi Barabbam, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19, 25).
10 Ideo salus abs te recessit, pax abiit, quies destitit, data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, Iesum mortuum.
11 Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, quam si ab alienis perires.
12 Quid tantum tibi, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis impugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti.
13 Quid causae erat, ut fortiores lacesseres? Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed iam non eras Dei templum, non eras Dei civitas, nec esse poteras, qui eras mortuorum sepulcrum, et praesertim tuorum quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras.
14 Quomodo enim vitae esse domicilium poteras, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum? Iacuerunt in te Ananus et Iesus insepulti sacerdotum principes: et illi dudum sacerdotalibus amicti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformi iacuerunt cadavere, escae volatilium, devoratio canum, membra laceri tota dispersa urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur, tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem: sed ipsa tibi huius indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini.
15 Ante templum iacuit Zacharias exanimis; iacuit inhumatus: hic ergo sanguis illum lavat.
16 Quae causa autem mortis Anano, nisi quod increpavit populum tuum, quod non insurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem proditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum usu simulacrorum insensibilium et statuarum de marmore, nihil iam sentientem.
17 Multa enim animalia referre solent vel vindictae vicissitudinem, sentire iniuriam, incitari aculeo, declinare verbera: qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.
18 Et re vera ubi est libertas illa tua, cuius studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum aestimavisti? Ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit: ad postremum in parvulis et mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit, et pro observatione patriae legis mori maluit, quam regis imperiis obtemperare? Ubi est illa devotio patrum pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro coniugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant? Ante et virga Aaron sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio.
19 Nec mirum, si populus a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in seipsum divisus est.
20 Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14).
21 Merito ergo ex uno populo plures adversus se facti sunt, quia noluerunt sequi divisi consociantem Iesum, sed secuti sunt coniuncti dividentem furoris spiritum.
22 Solvebas igitur Hierusalem mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimina tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua: ita ut hostis misereretur, et tu occideres: ut ille parceret, et tu saevires.
23 Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum partibus fungeretur, ut ipsa tibi inferres voluntariam proditionem.
24 Et ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne ferventibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis quam fortitudinis aestimarentur.
25 Ad haec nefandae caedis supplicia accedebat impiae immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bello inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat.
26 Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria, nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas.
27 Nam et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant alienos, cavebant ne quis illos praeriperet ad sepulturam.
28 Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod peius est, quem paraverant aliis usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent.
29 In templo igitur ipso pro unguentis bene olentibus, pro thymiamatis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quos pluvia dissolverat, quos flamma combusserat, quos sol calefecerat; omnes artus caesorum civium diro odore fetebant: hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor, sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quo duriore poena perirent: eoque servatos, ut viderent cum patria simul, solvi etiam leges naturae, negari ius viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia, criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem.
30 Castrum in templo, bellum in limine, fumus in altaribus: ea se spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura.
31 Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3)? Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta iacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.
32 Volebat aliquis defunctum humare? ipse exstinguebatur: et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam; ut illi sepulturam negaret, hunc exstinguebat: rursus qui sepultorem occiderat, maiorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut iam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.
33 Quid illis aliud accidere poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant: non credebant futura, quae ut fierent, ipsi acceleraverunt.
34 Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram urbem Hierosolymam, et sancta eius exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent: sed ne hoc quidem intellexerunt.
35 Quoties enim excisa domus Dei, quoties seditio, quoties obsidio, quoties bellum? et numquam illa urbs periit, nisi quando verum templum Dei domesticis manibus crucifixerunt.
36 Et quod illud templum? Audiant: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Ioan. II, 19).
37 Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent? Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus: nam et exusta a Babyloniis, reparata postea: destructa a Pompeio, reformata iterum: sed penitus exusta, ubi Iesus venit, et Spiritus divini calore soluta evanuerunt.
38 Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut exsequias quasdam prosequi, ac solvere iuxta maiorum instituta: sed veniamus ad exordium obsidionis Hierusalem.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , PRIMUM. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT II.