monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT PRIMUM.
>>> Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., II.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT PRIMUM.

1 Anno primo delati imperii Vespasiano, bellis asperis Iudaea et seditionibus domesticis lacerabatur, nec per hiemem inducias malorum egerat, quando solent bellorum saeva requiescere: quin etiam tertius ei tyrannus Eleazarus accesserat, quasi emendaturus vitia superiorum; qui coniurantibus secum Iuda, et Zenonis Simone, et Ezechia non ignobili iuvene, quos plurimi alii comitabantur, et occupatis templi interioribus et circuitu omni, supra fores in vestibuli ipsius fronte, arma constituere.
2 Ioannes tamen conspirantium numero praestabat et factionis multitudine, sed loco inferior: quamvis nequaquam feriaretur, sed repugnaret superioribus, gravabatur tamen, quod supra verticem haberet hostes.
3 Simon vero quem sibi tyrannum populus introduxerat, superiora urbis tenebat: inferiora quoque populo ipsius replebantur.
4 Trino praelio laborabat intra se civitas: nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae: momentis omnibus dimicabatur.
5 Multi ruebant, innumeri iugulabantur, manabat sanguis, foedabat universa, ipsa replebat templi limina, passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur.
6 Inter tres medius erat Ioannes, inferior Eleazaro, superior Simone: quo superabatur ab Eleazaro, eo ipso superabat Simonem: medius enim inter utrumque eum locum tenebat, ut quo plus gravaretur ab altero, et ipse plus noceret alteri, instructior tamen caeteris subsidiis machinarum, et genere telorum bellum aequabat; ita tamen, ut praeter eos qui bellum moverent, plerique etiam sacerdotum interficerentur, atque inter ipsas quas mactaverant hostias, immolarentur: quamvis enim frequens super universos rueret telorum seges, et ubique ferverent praelia; tamen sacerdotes sacrificandi ministerium solemniter obibant: nec feriabantur commisso sibi munere, et quo in interioribus erant templi, eo gravius perimebantur: quia tormento acti vehementiores ictus habebant.
7 Plerique etiam qui de ultimo orbe precatum venerant, sperantes remedia salutis, quo magis templo inhaeserant, eo maioribus periculis involvebantur.
8 Cerneres externos cum civibus, sacerdotes simul et profanos iacere, graves cum turpibus, luxuriosos cum abstinentibus, confusoque omnium promiscue sanguine, et quasi profluvio decurrente, interiores ipsos stagnare secessus templi: in circuitu omnia cruore tumescere, ut plerique, dum invicem propugnatores partium petunt, lubrico offensi, quassati furore, in sanguine demergerentur: nec sic tamen periculis territi abstinebant a praelio tyrannorum satellites: et quo maius periculum, eo amplius desaeviebat tempestas furoris.
9 Si iis gravius incubuerat exitium, alii quasi ad victoriam vehementius invitabantur, ut turbatos deferrent.
10 Et Eleazaro quidem vel Simoni cedendi potestas erat, ut quasi quibusdam vel horarum se repararent induciis: Ioannes vero semper in procinctu, momentis omnibus in certamine: si superiores quieverant, urgebant inferiores ex parte Simonis: si hos perturbaverant, Eleazarus infestabat: nec ipse tamen illos quietos esse patiebatur: ubi alios depulerat, in alios prosiliebat, pervigil in certamine, et ipsa impiger crudelitate: ubi parcebant telis, ignes iaculabantur, qui comprehensis tectorum fastigiis depascebantur domos, quae refertae frugibus caeterisque subsidiis alimentorum, ad belli tolerantiam prolixioris, pariter exurebantur: maiorique pabula incendio dabantur, ruebant ambusta materiarum, devolvebantur sublimium aedificiorum culmina.
11 Ita sanguine, incendio, ruina, fame, totius urbis nervi succidebantur.
12 Nullus locus periculo vacabat, nullum consilio tempus reperiebatur, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat.
13 Moesta omnia, plena horroris, plena immanitatis, ubique luctus, ubique pavor, ubique clamor mulierum, eiulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio, ut miserabiles eos diceres, qui remanserant; beatos qui obierant.
Ambrosius HOME