Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXXIII.
1 | Sequenti autem die Mutianus et Antonius cum exercitu pariter ingressi, vix finem necandi furentibus militibus imposuere, eo quod praesumptores constituendi imperii Vitellianos persequebantur, et explorabant privatorum domos, tanta perciti indignatione, ut cum de populo aliquos metu latentes investigassent, prius quasi Vitellianos ferirent, quam cognitio veritatem manifestaret, ut saepius vincentium furor interrogationem praeveniret. |
2 | Et quia absens erat Vespasianus, quasi ad interregni vicem Domitianum publicis Mutianus praefecit negotiis, ne quid eius deesset rebus secundis. |
3 | Nondum tamen Domitiano se penitus infuderat libido flagitiorum: rudis adhuc vitiis, et tiro criminibus ut potestatibus. |
4 | Vespasianus hieme retentus, atque intercluso ventis mari, cum filio Alexandriam rediit: illic victoriae nuntio plebisque Romanae comperto in se favore, profectionem maturandam constituit, ne quid absente se novaretur: nec tamen incuratum Iudaeae bellum reliquit, quod filio, quasi consorti suorum operum ac successori committendum putavit: ut neque Romanis ipse deesset, neque Iudaeis Vespasianus, quem filius repraesentaret. |
5 | Exsecutor igitur paterni electus triumphi, cum electa manu dirigitur Titus, pedes egreditur, Nicopolim petit. |
6 | Abest ea civitas ab Alexandria viginti quatuor stadiis: inde militibus classi navium maiorum impositis, Nilo decurrit usque ad urbem Thoni. |
7 | Unde progressus habitavit in civitate cui nomen Thamna. |
8 | Secunda mansio viantibus civitas Heraclea, tertia Pelusium: duobus diebus stativorum gratia Pelusii transactis, per desertum agens iter, pervenit usque ad Casii Iovis templum: succedit ei Ostracine mansio aqua locus indigens; tamen diligentia incolae sibi subsidium paraverant, ut instituerent ductus aquarum. |
9 | Exceperunt Rhinocoluri exercitum progredientem, non sine grata refectione. |
10 | Occurrit urbs Raphaea, quae civitas Syriae principium est, ex Aegypto commeantibus. |
11 | Ventum est Gazam, ea erat quinta civitas advenientibus. |
12 | Inde in Ascalonem, deinde Iamniam ex qua transitum in Ioppen, perventum in Caesaream: ubi necesse erat paulisper morari, congregare quoque militum manum, quae adhuc in hibernis agebat, et iam hiemis asperitas deficiebat. |