monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXXI.

1 Cuius victoriae nuntio elatus Sabinus, volens et ipse commendationem sibi apud imperatorem parare, si praeveniret advenientem Antonium Vitellii vel exitio, vel expulsione: aut si resisteret Vitellius, superveniret Antonius, qui iam iamque affuturus audiebatur, congregat sibi militarem manum ex his ordinibus qui Romae positi curabant munia vigiliarum, occupat nocte et Capitolium: plurimi ad eum nobilium per diem confluxere, inter quos etiam Domitianus Vespasiani germano editus, qui metuens, ne in se quasi in Vespasiani nepotem, Vitelliana ultio derivaretur; inter duos positus Vitellios, propiorem adoritur, minus sollicitus de remotiore (plus enim propiora terrent pericula).
2 Indignatusque immittit Germanos in Capitolium, qui praeferoces immanitate gentis, simul numero validiores, circumvenerunt rebellatricem Sabini catervam: interfecti prope omnes.
3 Domitianus tamen cum plerisque nobilium, dum Germani ad superiora Capitolii nituntur, et a Sabino eiusque sociis loci pelluntur, suffragio fugiendi locum reperit, aut forte, quia et ipse malo publico reservabatur tyrannus futurus: Sabinum Vitellius excruciatum necat, diripiuntur omnia munera oblata Capitolio, templumque incenditur.
Ambrosius HOME