monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXX.

1 His atque huiusmodi sermonibus abduxit in sententiam suam milites, ut secum ad Antonium pergerent voluntarii, atque ei se traderent: sed ut se habet vulgi maxime militaris mobilitas, compuncti sunt plerique per noctem in cubilibus suis, deserti ut Vitellii poenitentia: ne si superior fieret, nullus sibi veniae locus superesset, qui imperatorem proprium dereliquissent.
2 Et surgentes primo cum obviis quibusque, deinde cum omnibus conferre coeperunt, quomodo erratum emendarent; evaginatisque gladiis, insiluerunt super Cecinnam volentes ultum ire iniuriam suae prolapsionis; sed intervenientibus centurionibus et chiliarchis, a nece quidem eius temperandum rati, victum tamen Vitellio dirigere parabant.
3 Quo cognito, Antonius movit eos quos secum deduxerat, et armis super defectores irruit: at illi viso agmine partis adversae, paraverunt se ad praelium: sed paulisper ausi resistere, ubi se convertere ut Cremonam confugerent, cum equitibus Antonius occurrit, atque omnes praevenit aditus: ne confugientes reciperentur, clausosque ante urbem interfecit.
4 Caesa illic multitudo maxima, reliquos in ipsam urbem persecutus peremit.
5 Direpta omnia, plurimi incolae praedae causa necati, dum sua vindicant.
6 Exstincta triginta millia et ducenti viri, qui aderant de exercitu Vitellii.
7 Primusque (id enim Antonio cognomentum erat) quatuor millia quingentos de Mysiacis militibus amisit: quoniam desperatione salutis ulcisci se volentes Vitelliani, ubi circumventos se videre, haud incruentam et ipsis Antonianis victoriam cessere.
8 Solutus vinculis Cecinna, dirigitur ad Vespasianum ab Antonio; ibique non solum salutis securitate; sed etiam praemiorum solutione consolatus est maculam proditionis.
Ambrosius HOME