Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXIX.
1 | Ventum Antiochiam: ibi tractatu habito, unde oporteret ad Italiam transmittere: quia tuta in Aegypto vel Alexandria omnia consideraverat. |
2 | Consultum celeritati. |
3 | Dimittit itaque Mutianum cum parte multa equitum et exercitus pedestris, ut praeveniret in Italiam adventum imperatoris. |
4 | Is prolixae navigationis revocatus formidine, per Cappadociam et Phrygiam iter direxit. |
5 | Antonium quoque praecepit praefectum tertio ordini militari qui erat in Mysia, in imperatam se Italiam effundere, prius quam Vitelliani sese moverent. |
6 | Nam Vitellius quasi crapulatus et somno demersus, convivii rem geri existimans, non imperii, in tantis positus negotiis dormiebat. |
7 | Denique vix tandem excitatus nuntio advenientis Antonii, dirigit Cecinnam cum exercitus parte, et periculi sui summam alieno arbitrio committit fretus Cecinnae viribus, quod Othonis manum fuderat. |
8 | Ille circa urbem Cremonensium Antonio occurrit advenienti: explorat omnia, cognoscit praevalidam manum e diversis affore, strenuam bellis, exercitatam triumphis: se contra nec viribus aequis, nec numero pares posse decernere adversum validiores: convocatis centurionibus suadet bello desistere, quod essent numero inferiores, et gloria imperatoris praeponderaret: satis in bello valere famam ducis rem summam gerentis: Vespasianum in Gallicanis partibus, et Britanniarum victoriis emicuisse: Vespasianum orientalibus succinctum adoreis, magno uti sui nominis praeiudicio: Vitellium autem nihil aliud nisi vino solutum, et inter convivia pridiana semper ructantem epulas, nihil aliud exspectare, nisi ut cum hostis adveniret, ebrius pereat sine sensu doloris. |
9 | Ex illo augeri militum animos tanti gloria imperatoris: ex isto deiici per opprobria eius, et turpitudines: consulendum, ne prioris belli famam omitteret: licet vicerint Othonem Vitellio parem, adversus eum nunc esse negotium, qui totum orbem triumphis suis cinxerit; praeveniendam gratia necessitatem, ut civem potius Vespasianum eligant, quam hostem experiantur. |
10 | Miserum esse bello civili vincere, quanto miserius. |
11 | vinci, ut videaris hostis tuorum! Victori patria manet, victo perit: aut si manet, ad sceleris invidiam manebit, ut videamur civibus intulisse bellum pro tyranno. |
12 | Qui enim vincitur non iam civis, sed tyrannus est. |
13 | Quid conserimus noxias manus? Semel satis sit sceleri vicisse, ut pudeat cui vicerimus. |
14 | Putavimus vel imperium sobrium fore, vel rerum molibus exspergefactum, somno perpetuo renuntiare. |
15 | Quid exspectamus diutius? Pericula nostra ingrata sunt omnibus commilitonibus: omnibus populis iudicia nostra reprehensa et condemnata propter electi flagitia. |
16 | Qualis sit considerate, qui etiam victor repudiatus est. |
17 | Consultandum certe prius de belli eventu, et sic praeliandum. |
18 | Si pericula praevenerint, frustra consules; ubi consilium placuerit, recte incipies. |
19 | Quod solliciti ducis esset: explorata sibi omnia, patuisse Vespasiani exercitum esse validiorem, fidem suam pro Vitellio iamdudum probatam, quando praesumpsit de belli eventu, victoriam secutam quando diffidit: in promptu esse, quid sit futurum. |
20 | Neque vero mortem suam sibi esse formidini, sed exercitus Romani periculum: et quod plus dolet viris, partae iam dispendium laudis, ut videantur victi, qui solent vincere. |
21 | Sibi certe cavendum, ne iudicetur: et illud non fortitudinis, sed eventus fuisse, quod vicerit bello superiore, et istud ignaviae, quod victus postea sit. |