monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXVIII.

1 Compositis itaque erga se rebus in Alexandria Vespasianus, et studiis omnium qui rem militarem gerebant, circa suum imperium conspirantibus, securus absentiae, reditum in Syriam maturat: convento mandatis tamen Tiberio Alexandro qui tunc Aegypto praesidebat, ut eius exercitus qui tum in superioribus partibus erat, gratiam sibi consociaret, ipse quoque necessitatem imperii Romani, quibus posset adiuvaret viribus.
2 Quae sibi imposita forent, Tiberius per epistolam provincialibus et militibus insinuavit, idque ab omnibus cum laetitia susceptum, fides promissa, effusus favor.
3 Vespasianum Caesarea suscipit: inde Beritos, legationibus urbium cum summo gaudio confluentibus.
4 Illic etiam Iosephus solvi praeceptus vinculis iussu imperatoris, adiuvit Titus ut frangerentur potius, quam solverentur catenae.
5 Quod si frangerentur, ita esset quasi non fuisset ligatus.
6 Placuit patri securim deferri, iussit frangi catenas, ut adverterent Iudaei sibi quoque veniam non negandam, si converterentur et pacem rogarent: simul quia non alieno eum arbitrio iam reservabat, cum ad se rerum omnium delata arbitria forent.
Ambrosius HOME