monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXVII.

1 Urbem Alexandriam condidit Alexander, cui ob virtutem inditum magni ducis cognomentum.
2 Ea inter Aegyptum et mare quasi claustrum interiacet, civitas importuosa, ut fere pleraeque Aegypti, et ab externo difficilis accessu, cum sit in remotioribus Asiae partibus iacens.
3 In Europa, quia ipsa Aegypti aridis Libyae conterminat; meridiana autem eius superiora, quae disterminant ab Aethiopibus Sienem, et innavigabiles Nili fluminis cataractas.
4 Ab oriente refunditur mare Rubrum, Clitro tenus, qui locus extremis ultimus terris, pervium ad Indos aperit iter navigaturis.
5 Septa igitur ex una parte ferventibus incendiis solis, Indico inde atque hinc Aegyptio mari uno tantum muro septentrionali innititur terrae, quod ducit in Syriam.
6 Caetera interclusa undique, et naturae subsidio vallata: dividuum tamen septentrionalis plagae eidem munimentum, et gemino quodam limite patens, quo vel peregrinae ad eam per maria Aegyptum devehuntur copiae, vel liberior ad terras usus diffunditur.
7 Terra iacet in infinitum modum.
8 Nam inter Sienem et Pelusium longitudo universa stadiorum duum millium, si fides assertis adest; et ab Plinthine usque Pelusium, stadiorum item trium millium sexcentorum: inassueta imbribus regio, nec tamen pluviarum indiga, cui Nili irrigua spontaneos imbres ministrant.
9 Utrimque ei Nilus est, coeli ubertas, terrae fecunditas: arva temperat, solum opimat, nautis et agricolis iuxta usui: hi navigant, illi serunt: isti circumvehuntur per sua rura navigiis, illi excolunt aratro serentes, viantes sine carpento.
10 Distinctam cernas fluentis et quasi quibusdam excelsam moenibus navigiorum, totis domicilia terris vagantur, quae Nilo circumfluunt.
11 Est enim navigabilis usque ad urbem (ut appellant) Elephantinorum: ulterius navem procedere cataractae quas diximus, non sinunt: non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitiis, et ob quamdam aquarum ruinam.
12 Portus urbis, ut plerique maritimorum locorum aditus, difficilis accessu, et longe difficilior caeteris, quasi ad formam corporis humani in capite ipso et in statione capacior, in faucibus angustior, qua meatum maris et navium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur: ubi quis angustias atque ora portus evaserit, tanquam reliqua corporis forma: ita diffusio maris longe lateque distenditur.
13 In dextra vero portus insula est brevis, et in ea turris maxima, quam Pharum in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu appellaverunt, eo quod longe videatur a navigantibus, ut prius quam in portum appropinquent, nocturno maxime tempore, terram finitimam sibi esse flammarum incendio cognoscant: ne decepti tenebris, in scopulos incidant, aut vestibuli limitem non queant comprehendere.
14 Sunt itaque illic ministri, per quos subiectis facibus caeterisque lignorum struibus, adoletur ignis quasi terrae praenuntius, et index faucium portuensium, demonstrans ingrediendi angustias, undarum sinus, vestibuli anfractus, ne perstringat tenuis carina cautes, et in ipso ingressu offendat inter opertos fluctibus scopulos.
15 Itaque directum cursum paulatim inflecti oportet, ne caesis illisa saxis ibi incurrat navis periculum, ubi speratur effugium periculorum.
16 Angustior enim aditus in portum quia a dextera parte latere arctatur, a laeva rupibus, quibus obstructum est sinistrum latus portus.
17 Circa insulam quoque instructae ingentis magnitudinis moles deiiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, cadant fundamenta insulae, atque vi nimia solvantur.
18 Unde fit, ut illidentibus sese in partem insulae fluctibus, et currentibus in adversum inter scrupeas rupes, molesque constructas, canalis ille medius semper sit inquietus, atque exasperato transitu periculosus fiat navigiis incessus: amplitudo portus stadiorum XXX, statio tuta, placiditas maxima quamvis tempestate: quia memorati oris angustiis atque obiectu insulae repellit a se undas maris, et fit intus tutissimus portus compensatione quadam ingressus periculosi: quia per easdem portuensis oris angustias totius portus defenditur sinus, et summovetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus per quos ingressus exasperantur.
19 Nec immerito vel tutamen, vel magnitudo portus huiusmodi est, cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, convectari necessarium sit.
20 Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum, ad usum sui expetunt totius orbis commercia, et frugum regio ferax, caeterorumque terrae munerum vel negotiorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVII.