Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXVI.
1 | Sub ea tempestate convaluit rumor civilium bellorum in exercitu Romano, de Galbae et Othonis nece manifestatus et imperio Vitellii, qui nequior superioribus, quasi faex resedisset. |
2 | Conferre secum veteris militiae viri coepere, et indigne ferre, tantum usurpare Praetorianas Romae legiones, ut cum iam bellorum desuevissent experiri pericula, nomina ignorarent gentium quae bellum moverent, ipsae tamen statuerunt belli imperatorem: et in sua manu rerum Romanarum legendum arbitrum constituerunt. |
3 | Deinde huiusmodi exemplo in Gallia positos milites aspiravisse, ut Vitellio imperium darent, inconsulto senatu et populo Romano; se interea quasi mercenarios haberi, qui aliena arbitria sequerentur: primos ad periculum, ad honorem ultimos, tanto tempore bellum gerere, triumphis quotidie crescentibus ab inferioribus dominos accipere; et ne eos quidem utiles, sed vel ignavissimos quosque, vel ventri deditos et turpitudini: pergendum obviam et removendam iniuriam: esse sibi virum strenuum Vespasianum, quem legi decuerit ab omnibus imperatorem; aevi maturum ad consulendum, validiorem iunioribus ad praeliandum: properandum maturius, ne prius ab aliis eligeretur: et his cum quibus in militia consenuerit, triumphando esset despeciui. |
4 | Quando opportunius tempus, quo digna merces laboribus eius rependeretur? Vitellianum voraginem, privatorum dedecus (non dicam imperatorem) non diutius hoc toleraturum senatum, non populum Romanum, ut opprobrium vinolentorum diutius in culmine maneat imperii cuius res Romana ad sumptum non suppetat. |
5 | Quis enim ferat tyrannum regnare, cum habeat in exercitu dignum Romani imperii gubernatorem? Quae vero gentes luxui se subiiciant et vitiis dedant, cum belli incentivum sit ignavia imperatoris; et contra firmitudo pacis, in hostem virtus, sobrietas in reipublicae moderatore? Quis non suspiciat in Vespasiano adhuc privato regni decus et Romani imperii auctoritatem, cui tot militares numeri praesto sunt, et omnis Romani exercitus validior manus? Quid exspectamus? An ut nostris fultus virtutibus, aliis debeat quod imperator est, et nos aliis cedamus quod in iure nostrae potestatis est? Certe si honorare nolumus, non derogemus. |
6 | Nec faciamus hanc iniuriam, ut nostro iudicio repudietur quasi indignus imperio, quo dignus habetur Vitellius. |
7 | Postremo cum in Italia sint frater eius et filius Domitianus, verendum profecto est, ne qui suis ornamento esse iamdudum debuit, sit periculo: aut si illi, ut arbitramur, tyrannum urgere coeperint, huic fraudi sit, quod et frater et filius rebellaverint, et incipiamus reum spectare, quem videre noluimus imperatorem. |
8 | His secum milites vociferantes, adoriuntur Vespasianum, rogant ut Romani imperii suscipiat gubernaculum. |
9 | Ille autem abnuere ac se indignum dicere: esse iam constitutum imperatorem, refugiendum civile bellum. |
10 | Illi instare promptius, ille resistere perseverantius. |
11 | Postremo reluctantem armati circumsistunt gladiis mortem minantes, qui adverterent sibi crimen manere, et grave periculum si refugisset: ita cessit potius imprimentibus, quam recepit voluntarius, quod ambire alii solent. |
12 | Urgebant milites, suadebant duces: curam prius quam honorem induit, festinavit in Aegyptum, sciebat enim maximas vires illic esse Romanae reipublicae, unde alimonia ministraretur: subsidium sibi quaerendum, si vinceret: aut refragium Vitellio, si trahendum diutius bellum putaret. |
13 | Esse etiam illic duos ordines militarium virorum, quos sibi adiungere properavit, ut urbs maxima, et plurimis naturae munimentis circumdata, in suo potius iure, quam in alieno maneret, ad utrumque belli eventum satis utilis. |
14 | Ideoque de locorum situ, ac potissimum de ipsa urbe metropolitana, vel paucis dicendum rati. |