Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXIII.
1 | Idumaeis quoque congressus aequalis recessit, et quasi victus, quia non vicerat angebatur. |
2 | Rursus cum congrediendum foret, commodius arbitratus dolo experiri, reperit spontaneum fraudis ministrum. |
3 | Nam ubi intellectum est, quid iste affectaret, Iacobus, unus ex principibus Idumaeorum, vafer et callidus ad huiusmodi negotia, venit ad Simonem clanculo, et obtulit patriae suae proditionem. |
4 | Ut fidem daret, quod universos Idumaeos circumveniret, postulataque mercede futurae societatis quo potissimus et apud eum fidissimus foret, pollicetur universorum proditionem: convivio foederata gratia promissisque ingentibus Simonis firmata inter utrumque est pactio. |
5 | Ubi ad suos revertitur Iacobus, iactare primo paucioribus coepit, exploratum processisse vires adversariorum, vidisse validam manum, expertos belli viros, multitudinem maximam, et bello insuperabilem: inferre paulatim sermonem istiusmodi principibus: postremo infundere per numeros ipsum Simonem admodum strenuum, qui regio more exercitum instituisset, ordines servaret, numeros distributos haberet, ductores idoneos praefecisset: consulere sibi Idumaeos oportere, ut talem virum amicum potius quam hostem experirentur. |
6 | Certe in congressu superiorem viderent, cederent sine periculo, caverent praelium. |
7 | Ubi plurimorum inclinata in sententiam suam studia cognovit, edocto Simone ut in aciem prodiret, securus futurae dispersionis Idumaeorum: ille non distulit: hic velut antesignanus cum suis, et quasi ad praeliandum promptior: ubi ferentariis tentatum praelium vidit, priusquam in manus veniretur, converso equo fugae dedit se: idem sui fecere. |
8 | Ita convertit, dispersitque acies universas, et victoriam Simoni sine certamine belli tradidit. |
9 | Simon vero potitus tantae gentis triumpho, insolentior in caeteros factus, Chebron vetustam urbem, celebrem populis, opum divitem, ante exspectatum cepit, multamque in ea praedam reperit, dirupit fructus uberrimos. |
10 | Fertur enim antiquissima, non solum Palaestinae urbium civitas, sed etiam omnium quae sunt in Aegypto a vetustis condita: ut etiam Memphim, quae antiquissima habetur, posteriorem plerique existiment. |
11 | Fuere etiam, qui habitasse in ea patrem Abraham dixerunt, postea quam de Mesopotamia Syriae profectus, Aegyptum petiit filiosque eius illic sepulcrum habere pulcherrimo exstructum marmore et opere elegantissimo, septimo a civitate stadio. |
12 | Terebinthus illic magna arbor a constitutione mundi fuisse asseveratur. |
13 | Nunc tamen, utrum adhuc maneat, incertum nobis est. |
14 | Inde progrediens, vastabat territoria, expugnabat urbes, congregabat populos, quadraginta millibus armatorum stipatus, exinanibat omnia quocumque vel quasi amicus et socius accesserat. |
15 | Quis enim locus tantorum suppeteret alimentis? Solo pedum vestigio in modum pavimenti proterebantur universa, in quibus tantus constiterat numerus praeliatorum. |
16 | Nec solum quicumque erat fructus auferebatur, quasi quibusdam exesus locustis, sed etiam in posterum protrita humus fructus negabat. |
17 | Terrebat Ioannem, quod Simonis augebatur potentia, et totius factionis socii quatiebantur. |
18 | Volebant perditum, sed bello non audebant lacessere. |
19 | Iterum insidias parant, et obsidentes itinera, uxorem eius cum omni comitatu muliebri, et paucis virorum prosecutoribus rapiunt: iactabant se, quasi omnem confecissent victoriam, ac velut ipsum Simonem captum tenerent, supplicaturum sibi arbitrabantur. |
20 | At ille durus, immitis, qui nullius affectu commoveretur, nihil sanctum carumve haberet, inflammatur quasi accepta iniuria potius quam erepta gratia; multoque saevior graviorque gravibus excruciabat, quos reperiebat, tormentis. |
21 | Plerisque manus incidebat, quos ad hostem truncato corpore remittebat ut eius annuntiarent crudelitatem, insinuarent minari, quod muros subverteret, urbem excideret, nisi sibi ocius uxor propria restitueretur. |
22 | Similiter manus et viscera truncaturum omnibus, qui intra urbem degerent, nisi mature consuluissent. |
23 | Ita perterrefacti, uxorem eius ad eum dirigunt: quo mitigatus furor eius, aliquantum requiescendi copiam clausis dedit, ut non urgeret obsidionem civilem. |