monumenta.ch > Ambrosius > 8 > CAPUT XXII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XXII.

1 Sed Iudaea non feriabatur, quae gravius bellum inter suos, quam adversum externos gerebat.
2 Nam cum Ioannis factio esset intolerabilis, insurrexit praeterea Simon, inferior quidem morum improbitate, sed forma corporis magis fretus ad omne audendum nefas, et latrociniis assuefactus ad usum et tentamentum flagitiorum.
3 Civis erat Gerasenus, robustus iuvenis, quem princeps sacerdotum Ananus perculerat propter nequitiae commenta, pulsumque eo quem inhabitabat loco, in alias regiones concedere coegit.
4 At ille, cui nullus inter quietos et modestos locus, contulit sese ad consortia latronum, ipsis quoque in principio suspectus, ne eos factione circumveniret; facile postea morum se infudit societate.
5 Populabatur cum his ea quae essent finitima munitionibus, quod illi ulteriora petere non praesumebant; sed quasi in foveis latitantes, insidiabantur praetermeantibus, sine ullo excursu, quasi domestico latrocinio contenti.
6 Id Simon animi immodicus tolerare diu nequivit, brevique sibi multorum quaesivit manum, pollicens servis libertatem, liberis praemia, perditis remunerationem.
7 Ita confluentibus plurimis ad depraedandi licentiam, expugnare munitiones, occupare urbium populos ausus, terribilis omnibus erat; receptaculum sibi in vico, cui nomen Aiacis murus, paravit.
8 Iamque viginti millibus armatorum stipatus incedebat, cum subito metuentes Hierosolymitani quotidianos eius processus, et adversum se futuros rati, si diutius adolevissent, succidendos putarunt, repentinoque excursu armati Simonem adoriuntur.
9 Nec ille incautus atque imparatus insidiis patuit, sed excepit advenientes, et plerosque fudit, alios coegit in urbem sese recipere bello fugatos.
Ambrosius HOME