monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XX.

1 Regressus erat Vespasianus in urbem Caesaream, ut inde collectis omnibus viribus adoriretur Hierosolymitanae urbis obsidionem.
2 Nuntiusque advenit caesum Neronem tertio decimo exacto imperii sui anno, cum iam de anno sequenti octavum diem degeret.
3 Dignus ea poena, qui non solum fidem sacrilegio, pietatem parricidio, pudicitiam incesto violaverat, sed ipsam quoque potestatem Romani imperii, cuius vel officia vel negotia improbissimis libertorum commiserat.
4 Cum enim ipse nulli fidem servaret, omnes suspectos habebat: et ideo nequissimis Nymphidio, et Gemellino praecipue credendum putavit, quos vilis conditio obnoxios fecerat.
5 Sed et ipsi exemplum crudelitatis eius aliquando exhorruere.
6 Et quia charissimos sibi quosque interemerat, cavendum in se rati, praevenire voluerunt quod metuebant.
7 Itaque facta cum caeteris conspiratione, parricidam deserunt.
8 Cui enim parciturus aestimabatur, qui matri non pepercisset? Desertus ergo ab omnibus suis, fugit ex urbe cum quatuor libertis suis.
9 Et cum se urgeri imminentibus coniuratis atque agmine adverso videret, in suburbanum rus clanculo concessit: discissus et dilaceratus sentibus, dum formidat a quoquam videri, ne proderetur: deinde cum se circumseptum intelligeret, ne graves poenae exigerentur, maganum quoddam sibi de ligno paravit, et manibus composuit suis, quo se necaret.
10 Et ad libertos conversus: Qualis, inquit, artifex moritur? Itaque acerbissimus parricida dignum meritis suis vitae exitum tulit, ut qui matrem ac suos occiderat, nec sibi parceret.
11 Vere bonus necis suae artifex, qui commentus est, ut sic periret, ne vel mors suo scelere vacaret.
Ambrosius HOME