Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XIX.
1 | Vespasianus itaque proxima quaeque Hierosolymitanae urbis castella vel urbium munimenta, distributo exercitus Romani vel sociorum subsidio replebat, ut adversa sibi omnia cognoscerent, quae ante conspiratura secum ad bellum contra Romanos gerendum arbitrabantur. |
2 | Nihilominus Lucio Annio Geresam destinato, insidiis urbem cepit: mille etiam iuvenes interfecit, quibus praeventis exempta est fuga. |
3 | Captivi abducti plurimi, atque universa eorum patrimonia a militibus invasa. |
4 | Praecepto ducis possessiones quae repertae fuerant, exurebantur, rapinae exercebantur licentia. |
5 | Vastabant Romani montana atque campestria, quibus Hierosolymitana civitas circumfusa bello undique ardebat. |
6 | Nec feriati erant Hierosolymitani a suorum sensu periculorum, quibus omnes interclusi erant exitus, ne quis fuga periculo eximeretur. |
7 | Intus malum intestinum, foris clausa omnia, neque manendi voluntas, neque fugiendi erat copia. |
8 | Et si qui a Romanis veniam transfugio speraverant, a suis egredi prohibebantur. |