monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XVIII.

1 Nunc Asphaltitis lacus qualitatem spectemus.
2 Melius est enim in locorum veterum descriptionibus, vel caeterorum elementorum miraculo, quam in Iudaeorum seditionibus stylum occupare.
3 Siquidem ista flagitia mentem exasperant; illa demulcent animum, dum recensentur, et ad veteris historiae revocant cognitionem.
4 Nobis autem quibus incultius ingenium est, cordi est patrum ex Aegypto regredientium, usque in terram repromissionis repetere vestigia, ut si cui forte nostra in manus veniant, non nostra legat, sed patrum relegat.
5 Dulce est enim inter maiorum versari habitacula, et veterum dicta factaque recensere memoria, atque eorum inhaerere gratiae.
6 Sed iam sive naturam, sive qualitatem aquarum exprimamus, ne noster quoque in eo lacu proiiciatur stylus, ex quo omnia quaecumque mergenda putaveris, viventia tamen resilire opinio est: et quamvis vehementer, allisa, statim excuti.
7 Aqua ipsa amara et sterilis, nihil recipiens generum viventium.
8 Denique neque pisces, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves.
9 Lucernam accensam ferunt aquis supernatare, sine ulla conversatione exstincto demergi lumine: et quamvis demersum arte, quod vivat, difficile in profundo haerere.
10 Denique Vespasianum ferunt praecepisse natandi ignaros revinctis manibus in profundum deiici, eosque omnes illico supernatasse, quasi spiritu quodam venti levatos, et ad superiora vi magna repulsos resiliisse.
11 Multa fabulosa de hoc lacu plerique aestimaverunt, quae nobis inexpertis veritate rei, promere numquam consilium fuit.
12 Mutare etiam ter in die colorem aquae, et ad radios solis varie refulgere non placuit pro vero locare, cum sit ipsius aquae lacus obscurior caeteris aquis, et quasi adustae praeferens similitudinem.
13 Certe si ad radium solis et ipsa resplendeat, nihil novum, et quasi pro miraculo promendum: cum hoc commune sit aquis omnibus.
14 Vagari super aquas bituminis glebas certum est atro liquore, quas scaphis appropinquantes colligunt, quibus id muneris est: haerere sibi fertur bitumen, ut ferro haudquaquam, vel alia praeacuta metalli specie recidatur.
15 Sanguini sane cedit mulierum, quo menstrua solventes levari feruntur.
16 Cuius attactu vel urina (ut allegant, quibus experiendi usus fuit) interrumpi proditur: utilis autem ad compagem navium fertur, et corporibus hominum salubris admixta medicamentis.
17 Longitudo lacus eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta: latitudo stadiis centum quinquaginta, usque ad vicina Sodomorum, qui quondam uberrimam regionem inhabitabant: abundantem fructibus, distinctam quoque urbibus splendidissimis.
18 Nunc autem ea locorum deserta, atque exusta sunt incendio.
19 Nam cum omnia illis Deus suo contulisset munere, arva frugum feracia, et vineis caeterisque fructuosis arboribus rus consitum; ingrati, nec prae oculis habentes potentiam Dei summi, quasi non omnia cerneret, omnia prospectaret flagitia, nihilque esset quod illum latere aut praeterire posset: ita intemperantiae suae probris miscere universa ac polluere coepere, quibus divinam traxere offensam, et pro scelerum pretio de coelo descendit ignis, qui regionem illam exureret.
20 Quinque itaque urbes incensae, quarum umbra quaedam et species in favillis videtur.
21 Arsere terrae, ardent aquae, in quibus coelestis ignis reliquiae recognoscuntur, atque adhuc manent.
22 Spectes illis ad speciem poma viridantia, formatos uvarum racemos, ut edendi generent spectantibus cupiditatem: si carpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fumumque excitant, quasi adhuc ardeant.
23 Haec propter supplicia impiorum de Sodomitano territorio comperta, silentio obducere non oportuit.
24 His enim decursis, remunerationem piis fore dubitari non potest.
Ambrosius HOME