monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XVII.

1 Est etiam iuxta Hiericho urbem fons abundans, atque idem uberior ad potum, pinguior ad irrigandum, quem Iesus Nave natione Hebraeus, manu validus, primum genti eripuit Chananaeorum.
2 Is in principio corruptior habitus ac sterilis ad generandum, potantibus et usui parum salubris.
3 Unde rogatus ab incolis Elisaeus propheta, idemque Eliae discipulus, et tanto successor nequaquam indignus magistro, ut hospitalitatis suae mercedem relinqueret, quos visitaverat, locis, et corruptelam aquarum levaret, remedium dedit sicut Regnorum vetus Scriptura edocet, praecipiens vas fictile cum sale deferri sibi, quod accipiens, deiecit in fontem sal, et dixit: Sanavi aquas istas, et non erit in his moriens, neque sterilis ab eis: et sanatae sunt aquae, secundum verbum, inquit, Elisaei prophetae (IV Reg. II, 21 et 22).
4 Ex illa itaque benedicti salis infusione temperatae aquae, reserataque ora fontis, sanctificati sunt aquarum meatus, ut dulciores potus venarum scaturigo effunderet, et omnis illa dulcesceret aquarum amaritudo; uberiores fructus terra daret.
5 Generandae quoque sobolis optima successio, largam posteritatis copiam subministraret, nec deficeret genitalis aqua: cum divina gratia pro iustorum fidelibus studiis tanti prophetae benedictionibus aspiravisset.
6 Convertit itaque naturam aquarum ad preces prophetae coelestis oraculi resultatio, continuoque sterilitatem depulit, fecunditatem infudit.
7 Coepere illic crebrescere generationes hominum, fructus terrarum, succusque aquarum, ante ieiunus et amarus internecare solitus sata, tristiaque bibentium ora torquere, fertilitatem solo, potantibus suavitatem infundere, ut si breviter culta contingat plus prosit, quam ubi diutius irrigaverit.
8 Est enim nova gratia, ut profectus redundantior sit, ubi usus minor: et ubi amplius quisquam usus fuerit, ibi minor fructus sit: eoque plus caeteris fontibus rigat, quia vel exiguum eius abundat ad ubertatem.
9 Denique campus eum circumiacet septuaginta stadiorum in longitudinem, viginti in latitudinem patens.
10 In eo mirabilem hortorum gratiam cernas, varia palmarum genera, tantamque dactylorum dulcedinem, ut mella defluere putes haud caeteris inferiora.
11 Sunt etiam illic praestantissimi apum fetus: nec mirum, ubi tam diversis inhalantes floribus, paradisi suaves fundunt odores.
12 Illic opobalsamum gignitur.
13 Quod ideo cum adiectione significamus, quia agricolae cortice tenus virgulas incidunt, eas in quibus balsama gignantur, ut per illas cavernas paulatim distillans humor se colligat.
14 Caverna autem Graeco nomine ὀπὴ dicitur.
15 Illic cypreum, illic mirabolanum nasci ferunt, et alia istiusmodi, quae in aliis locis haudquaquam reperiuntur.
16 Aqua ut caetera fontium, illic tamen praestantior, aestate frigida, hieme tepens.
17 Aer mollior, ut summa hieme lineis incolae exuviis utantur indumentorum.
Ambrosius HOME