Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XVI.
1 | Itaque et haec omnia usque ad Macheruntem recepta: Vespasianus tamen tempus praelii opperiebatur, quo metropolim totius Iudaeae exercitu Romano adoriretur: inter quae, occupato rebus sibi creditis, motus novi ex Gallicanis partibus insinuantur, quod a Nerone potentes quidam Romanae militiae viri descivissent. |
2 | Quo comperto, cupiens intestina bella ac summae rei totiusque Romani imperii periculum, confecto in oriente bellorum tumultu, levare: ut rerum secundarum nuntiis, motus omnes Italiae vel comprimeret, vel praeveniret; ubi primum saeva hiems temperata veris principio, cum maiore parte exercitus de Caesarea iter movit. |
3 | Excepit eum Antipatris nomine civitas appellata. |
4 | Inde procedens, exurebat vicos, necabat eos quos reperiebat alienos: ac maxime Idumaeis vicina, quaecumque offenderat, depopulabatur; quod inquietum genus hominum potius bellis quam otio vel quieti amicum foret. |
5 | Duos quoque Idumaeae vicos Ligarum et Capartorem, eorumque incolas comprehendens maxima strage labefactavit. |
6 | Siquidem supra decem millia virorum peremit, mille captivos abduxit, reliquum vulgus expulit, ut ibi constitueret manum suorum: quia montana locorum regionis eius latrociniis infestabantur. |
7 | Ipse cum exercitu Amathunta repetit, quae de aquis calidis vocabulum sumpsit, quod aquarum vapor Syro sermone Amathus appellari fertur. |
8 | Thermae ergo Graece dicitur, eo quod calidum fontem habeat intra muros. |
9 | Deinde per Samariam iuxta Neapolim in Hiericho contendit, ubi occurrit ei Traianus multam manum agens, ex his qui ultra Iordanem siti Peraeae regionis populi, in ditionem Romanam victi reverterant. |
10 | Nuntio itaque advenientis Romani exercitus plerique ex urbe Hiericho, quod eam intutam viderent, in montana Hierosolymitanae regionis sese contulerant. |
11 | Residentium turba omnis consumitur. |
12 | Neque enim difficile fuit urbem properato capi, quae nec naturali fulta esset munimine, et a suis esset dilabentibus deserta ac destituta. |
13 | Urbs condita in campo, cui supereminet mons diffusior et nudus gignentium. |
14 | Namque secundum septentrionalem plagam, usque ad Scythopolis urbis terram extenditur, ex parte meridiana usque ad regionem Sodomitanam et Asphaltitis fines diffusus habetur. |
15 | Aegrum autem et ieiunum solum, et ideo desertum ab incolis, quod sine ullo usu esset cultoribus naturali sterilitate. |
16 | Adversus huic mons supra Iordanem, cuius exordium a Iuliade et plaga septentrionali assurgit: ipse autem praetendit in meridianum usque ad Sobaros, Arabiae Petraeae conterminos, ubi etiam mons est, usu veterum ferreus nuncupatus. |
17 | Inter hos duos montes campus iacet, quem propter magnitudinem, quod in multa spatia dirigatur (veteri usu) incolae Magnum appellaverunt, cuius longitudo triginta et ducentorum stadiorum, latitudo centum viginti. |
18 | Exordium a vico Gennabar, finis usque ad Asphaltitem lacum. |
19 | Iordanis eum medium intersecat campum non solum inoffensa, sed etiam adiuncta gratia viridantibus ripis fluminis alluvione, et succedentibus Asphaltite et Tiberiade unius fontis, et utroque diversae qualitatis lacu. |
20 | Namque alterius aquae saper salsus, et sterilis usus; Tiberiadis autem dulcis atque genitalis. |
21 | Sane in diebus aestatis immodicus per spatia campi exaestuat vapor, unde coalescente vitio nimiae siccitatis, atque humo arida corruptior aer, miserandas accolis conficit aegritudines. |
22 | Arida sunt enim omnia praeter oras fluminis. |
23 | Denique in remotioribus aegrescit et fructus arborum; siquidem et copia uberior, et fructus palmarum opimior est, qui supra ripas Iordanis fluminis gignitur, alius longe exilior. |