Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XV.
1 | Placidus praemissis quingentis equitibus, fugientes insecutus, coegit eos in vicum qui proximus erat, concedere: in quo electorum pube iuvenum reperta, audaciam sumpsere, ut insurgerent in Romanos. |
2 | Quae res illis cladi fuit. |
3 | Nam circumfusis equitibus, a vico exclusi, sine ullo caedebantur impedimento. |
4 | Et dum alii conferti sese reciperent, ante limina portarum trucidabantur. |
5 | Caesorum cadaveribus aggregata moles adaequaverat murorum altitudinem. |
6 | Romani alios sagittis figebant, alios sauciabant diversis missilibus: ad postremum castellum expugnavere, ibique omnes, nisi quibus elabendi facultas fuit, interfecti. |
7 | Alii fugientes, ingentem famam Romanae virtutis suis sermonibus exaggerabant, maiora sibi quam hominum visa corpora, nullam resistendi cuiquam adversum invictos fiduciam. |
8 | Unde perterriti omnes, fugere illico; nec solum vicina et finitima, sed etiam Hierico urbs, quae propter incolae multitudinis agmina spem caeterorum fovebat, relinquebatur. |
9 | Placidus, rebus ex sententia fluentibus, eos quoque per equites insectatus, alios confertos, alios palantes sternit usque ad flumen Iordanem: maximum quoque numerum ad ripam fluminis reperit impeditum transitu, quod tunc forte praedictus amnis imbribus auctus, aut resolutis nivibus intumuerat. |
10 | At illi ubi Romanos adesse viderunt, parant sese, et ad fluminis oram stipant. |
11 | Necessitas intercluso fugae subsidio, remedium in manus vertit, et impetu facto, multi supra pauciores equites arietantur: illi arte nota et veteri militiae more interequitantes dissecare hostium cuneum, dissolvere globos, fessos urgere, cedentes sequi coepere: hinc alii ferro hostium, alii suo, quod conferti in unum atque in se relisi incurrerant, interficiebantur. |
12 | Alii in flumen ruebant, qui ipsa sui ruina, et alius alio impliciti demergebantur. |
13 | Plerique etiam aestimantes, quod possent praetergredi, sese fluvio dabant. |
14 | Quos paululum progressos sorbebat gurgitum vis aut fluminum ictus abripiebat. |
15 | Et si qui natandi usu super aquas processerant, aut fluentis subterlabentibus se suspenderant, aut arborum ramis impediti, qui fluvio deducebantur, aut ipsis caudicibus oppressi, animam ponebant in flumine. |
16 | Saepe etiam nandi indoctus, ubi natantem apprehendisset, tenebat, ut ipse pariter evaderet, et astrictum brachiis defatigabat, donec uterque mersus, alteri exitio foret. |
17 | At si qui forte secundo amne decurrens evasurus aestimaretur, irruebatur sagittis, ac subito resupinus, cessantibus brachiorum remigiis, interibat. |
18 | Fuere etiam, qui natare nescii, dum expertem doloris mortem requirunt, edito riparum toro, in fluvium se excuterent voluntarii. |
19 | Alii arenoso ingressi littore, merso vestigio deprimebantur: plerique etiam saxorum teretium lubrico aut vadosis offensi locis, instabili fluctuantes gradu, fluentis sequentibus obruebantur. |
20 | Caesa ferro tredecim millia: innumerabilis autem multitudo fluvio consumpta, praeda ingens de ovium gregibus, et camelorum atque asinorum et boum parta; quae licet strages hominum maxima fuerit, tum vero maior aestimabatur, quia non solum regio omnis repleta erat cadaveribus humanis (cum dispersi ac palantes quibuscumque in locis comprehensi fuerant, interimerentur), verum etiam ut Iordanis ipse defunctorum corporibus obstructus, cursus proprios dirigere non posset. |
21 | Asphaltites quoque lacus cruore et visceribus defunctorum mutaret naturae suae speciem, in quem omnia, quaecumque Iordanis attraxerat, invehebantur. |
22 | Denique nonaginta duo millia et ducenti illa die Iudaeorum periisse aestimati, a quingentis tantummodo equitibus, et tribus millibus exercitus pedestris. |
23 | Progressus quoque ad ulteriora Placidus, Abilam et Iuliadem et Betesmon, et omnes vicos loci ipsius usque ad Asphaltitem lacum Romano imperio restituit. |
24 | Scaphis quoque imposuit milites, a quibus universi qui in lacum memoratum confugerant, exstinguerentur. |