Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XIV.
1 | Rogatur itaque Vespasianus, ut ad remedium veniat, a quo excidium metuebatur. |
2 | Contendit Gadaram, ubi opulenti plurimi, qui patrimonii sui causa, magis magisque latronum insidias et incursus pertimescebant; et ideo ad Vespasianum occulte miserant, ut ad se appropinquaret, quo civitas a latronibus erueretur. |
3 | Adfuit exercitus Romanus, quem videntes Gadarenses, confugiendi votum habebant; sed qua via inexitiabile id sibi afforet, non reperiebant, ne in discedentes insurgeret factio, atque universos deleret. |
4 | Non praeteriit tamen legatione Gadarensium invitatum Vespasianum, eius legationis conscium, ut pote urbis primorem, nomine Dolesum, quem capientes interemerunt; atque ulti iniuriam, egressique urbem, in abdita et munitiora sese contulerunt; Gadara Romanis tradita: cum ingenti plausu susceptus est Vespasianus. |
5 | Is continuo ad persequendos qui refugerant, Placidum direxit: ipse revertitur in Caesaream. |