Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XIII.
1 | Ubi strage maxima populorum, metus in omnes sparsus, subditos factioni fecit universos. |
2 | Non contentus communem cum principibus factionis exercere Ioannes potentiam, tyrannidem affectare coepit et parem indignabatur. |
3 | Destruere itaque aliorum statuta: nihil nisi quod libitum foret, ratum habere: paulatimque sibi adsciscere stipatores: artifex dolo, quos vellet, et fraude circumvenire, obligare pecunia, terrere potentia, quibus artibus plurimos sibi associaverat. |
4 | Rursus non deerant, qui vel periculoso studio servitium detrectarent, cum praesertim dominationi assueti, tolerare servitutem nequirent. |
5 | Decernebant itaque in una urbe tria genera exitialium calamitatum: tyrannides, bellum, seditio: quarum unaquaeque non unam, sed plurimas urbes deleret. |
6 | Ex tribus tamen levius bellum erat; et iustus hostis tyranno aut factione tolerabilior videbatur. |
7 | Accessit his quartum genus sicariorum, qui occupatam tyrannicis motibus aut seditionis tumultibus urbem videntes, vicina omnia populabantur, et asportabant omnia. |
8 | Mulieres et parvulos qui laborem itineris, vel sexus vel aetatis infirmitate perpeti non poterant, neci dabant. |
9 | Septingenti itaque numero perempti: convectatum in castella frumentum: irruebant agris, urbibus, templis, praedas agebant: necandorum occasio non praetermittebatur: agminis specie latrocinium excitabant, plures quam usus habebat latrocinandi. |
10 | Latrocinii saevitia bellum acerbabant, sine venia deditionis aut susceptionis indulgentia. |