Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XI.
1 | Dum haec Hierosolymis aguntur, Vespasianus interea partes alias gentis Iudaeae debellabat. |
2 | Persenit ad eum, quae seditio esset Hierosolymis, quae domesticis praeliis neces sibi ipsi irrogavissent, quae supplicia civium exacta a civibus: hortari plerique, ut eo pergeret, ne quid triumpho Romano et suae gloriae decerperetur. |
3 | At ille moderatus et providas vir, qui non id quod ex usu vulgi accommodum existimaret, sed quod altiore consilio rei summae conducere arbitraretur, referre illa suadentibus coepit: Non semper praeliis iuvari rempublicam, sed plerumque etiam armis depositis laudem parari, et debitum patriae solvi. |
4 | Quid interest, quomodo vincatur hostis, nostrone an suo ferro? nisi quod suo sine Romana invidia prosternitur. |
5 | Non enim possunt de nobis queri, cum se ipsi consauciaverint: simul quam iusta nobis bella moverint, significant, quando nec ipsi sibi parcunt: vindictam hanc de coelo videri, ut furore insaniant qui Romanos lacessiverint. |
6 | Sed si quis derogari aliquid gloriae nostrae asserit, cognoscat praeponderare saepe remedium cum silentio, quam praelium cum periculo. |
7 | Denique noster Maximus cunctando magis fregit Annibalem, quam praeliando. |
8 | Etsi Scipiones subegerunt Africam, tamen communis bellorum cum multis victoria: Maximo soli datum, quod cunctando restituerit rempublicam. |
9 | Plus itaque est servasse Romanum imperium quam propagasse. |
10 | Aequemus tamen merita virtutum. |
11 | Non minora utique in ipso bello sapientiae commenta sunt, quam insignia fortitudinis. |
12 | Pereant ergo suis armis: nihil laudis diminuit, et plurimum victoriae nostrae adiungitur. |
13 | Nesciunt suos servare, quibus nos parcimus. |
14 | Quid, quod si imminere. |
15 | coeperimus, fortasse inter se resipiscant, atque in gratiam redeant? quod non vereor, sed adversus vestram sententiam profero: aut si permaneat seditio, videantur ipsi sese expugnasse, nihil Romanum egisse exercitum, manus nostras otiosas fuisse, victoriam non virtute nostra, sed hostili internecione inter se paratam. |
16 | Itaque hoc prudentius consilium, ut absentibus nobis saeviant in exitium sui, ne quis putet eos nostris magis quam suis exercitos factionibus. |
17 | Tunc melius appropinquabimus, ubi victor superfuerit, qui nostro accedat triumpho. |
18 | Certe veniant ad nos, qui fugiunt suos; inveniant apud nos salutem sibi, quos suorum pestis exagitaverit. |