Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT VIII.
1 | Haec ubi sacerdotes locuti sunt, et maxime Iesus caeteris senior, post Ananum tamen qui secundo loco fungebatur, indignantibus Idumaeis, quod non continuo urbe recepti forent: Simon unus de ducibus Idumaeorum: Minime, inquit, mirum, si cives saeviunt, et clausos tenent qui nationi sociae portas clausere, et non patiuntur consortes et participes suos ingredi: nobis de muro loquuntur, et quasi adversarios muris repellunt quos amicos habebant. |
2 | Quis dubitet quod parent suscipere Romanos et forte coronare portas, quando illi ingredientur? quae maior iniuria? Patere nempe omnibus hominibus ista civitas solet causa cultus et observantiae: nobis solis intercluditur, quasi hostibus, soli abdicamur, soli repellimur. |
3 | Simulant se nostrum petere iudicium, quos ne limine quidem dignos urbis putarunt. |
4 | Lateant quae adversum illos gesserunt: nostrae iniuriae testes et iudices sumus. |
5 | Advertimus quid clausi patiantur, quando nos arma iubemur deponere: et credibile esse potest, quod eorum exspectetur sententia, quorum suspecta est fides? Festinemus itaque eripere clausos, quibus templum carcer est factum, ne serventur usque ad adventum exercitus Romani, et captivi tradantur Vespasiano. |
6 | Auferamus a templo obsidionem, custodes teterrimos removeamus, qui neminem vel ad purgandam alvum egredi sinunt. |
7 | Si quis introferre cibum clausis desiderat, prohibetur: si quis exire, ad mortem rapitur: crimen factum est cultus religionis. |