Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT VII.
1 | Ascendentes itaque principes sacerdotum murum, Idumaeos de turri alloquebantur: maximo esse miraculo sibi, quod tam cito irretiti mendaciis, causas quas nondum cognoverant, armis prosequerentur: cum oportuerit eos prius disceptatores esse negotiorum, quam bellorum praeliatores: et prae caeteris merita cognoscere, quam arma sumere: et arma adversum viros sui generis, sui cultus, suae solemnitatis nullis amplius irrogatum iniuriae quam Idumaeis, qui ad societatem flagitiorum tam gravium concitarentur. |
2 | Quid enim aliud ab his, nisi parricidium adversum cives, sacrilegium adversus templum deposceretur? non solere diversa inter se studia, diversosque mores convenire. |
3 | Similitudo enim morum facit voluntatum societatem, et cognata studia sibi nectit. |
4 | Nequissimos homines qui latrocinio sumptum exercerent suum, arrogassesibi ut Idumaeos sibi socios accerserent: tantum abhorrentes ab eorum proposito, a quibus rogarentur, ut illi patriae suae bellum intulerint; vos vero obsecraverint, quasi alienam urbem defensum venire. |
5 | Nihil vobis commune innoxiis cum praedonibus: nihil commune sobriis cum se inebriantibus: utinamque vini esset illa ebrietas, et non furoris. |
6 | Qui ubi se flagitiis ingurgitarunt, dissipando proprias successiones, diripiunt aliena; et male parta nequius dissipant, deterius effundunt. |
7 | Nullus rapiendi finis, quia nullus abliguriendi modus. |
8 | Ubi se vino infuderint et impleverint ebrietate, publicorum eructant crapulam negotiorum, ut nostro rursus sanguine inebrientur, et sacrae illudant religioni, quae vobis semper venerationi atque reverentiae adfuit. |
9 | Fugite igitur coetus parricidales, et ausus sacrilegos destituite, deserite latronum conciliabula. |
10 | Vocati estis ad consortium sceleris, venitis ad remedium patriae. |
11 | Videmus ornatissimum populum, quem venire decuit publico rogatum consilio, ut urbi Iudaeorum praestantissimae (quae totius gentis metropolis habeatur) adversum hostes auxilio foret. |
12 | Sed etsi nos defuimus petitioni, dum pacem speravimus, et fatigare vos propere voluimus, qui excitatoribus belli pacem offerebamus: tamen vos quasi divino arbitrio veneritis, consulite in medium, et exhibete partis utriusque arbitros. |
13 | Quaerite unde coeperunt exordia tumultus, qui cecinerint quietae urbi classicum, qui effuderint praestantissimorum civium sanguinem, quibus auctoribus poena exacta de indemnatis sit: qui nobis ante Romanos exitio fuerint, adversum illos bellum parabamus, et hos iam hostes patiebamur: quorum igitur cum Romanis suspecta gratia? eorum qui Romanos vindicant, an eorum qui Romanos repellunt? Graviora haec certe nobis, quam Romanorum praelia: ab illis enim pro libertate morimur, ab istis quasi pro scelere iugulamur. |
14 | Simulantur innoxii criminum proditionis, et post mortem calumnia componitur: cum cognitio poenam praevenire soleat, non poena cognitionem. |
15 | Quid enim prodest defuncto absolvi, cum iudicio iam nihil debeat? Suscepimus tamen etiam sortem huiusmodi, ut post necem de innocentia quaeratur: et libenter apud vos quoque causam agimus nostrae defunctorumque integritatis, qui statis armati pro adversariis: ita nulla argumenta calumniantibus suppetunt, ut apud vos quoque graviorem causam habeant, qui tam cito credidistis: bonus enim iudex circumseptum se esse mendaciis dolet, et eo est fallenti infestior, quam appetitior, quod temere se impulsum, ut falsis crederet, ulciscendum arbitratur. |
16 | Igitur nobis integrum examen servate, et colligite veritatem, non ex contexione verborum, sed ex serie negotiorum. |
17 | Primo omnium, cur Romanis proderemus patriam, quos potuimus et non lacessere, et forte oportuit fieri, ut non excitaremus universarum victores gentium: sed hoc non est iam praesentium partium deliberare. |
18 | Superioris fuit temporis eligere, quid sequeremur: nunc oportet pro libertate occumbere: praestat enim pro patria mori. |
19 | Commodius fuit ante bellum pacem morti praeferre: sed quia bellum in cervicibus, multi iam fratribus capti, alii necati, aliis dolor ex mortuis, gemitus ex revinctis: eligenda magis libera mors, quam vita captivitatis. |
20 | Suppetit tamen morituris, falsi criminis abolere infamiam proditionis. |
21 | Apud vos, Idumaei, causam agimus: prodantur conscii, deducantur in medium nuntiorum interpretes. |
22 | Si tenent, vindices prodant: si non tenent qui accusant, et vanis insimulant suspicionibus quas ipsi sibi composuerint, non debent arguere, quod non possunt probare. |
23 | Sed quia accusare non audent, dissipare per vulgus desiderant: et ideo ad bellum prosiliunt, ne in iudicium vocentur. |
24 | In bello enim contentus furor est, in pace veritatis examinatio. |
25 | Adsumus: en primis suppliciis nos spontanei offerimus, si tamen aliquis accusator prodeat; aut si in populum invidia torquetur, quaerite diligentius quid consilii fuerit in coetu publico. |
26 | Nonne ut bello instructa pararentur agmina, aut pro libertate unusquisque patriam iuvaret? Adversus ipsos certe latrones quid deliberatum fuerat, nisi ut pax conveniret? Exasperaverat publicam indignationem dolor singulorum, innocentium sanguis, mulierum gemitus, paternorum statutorum praevaricatio: increpuit gemitus universorum, quia unusquisque sibi similia pertimescebat. |
27 | Ad indignissimos sacerdotia deferebantur, peti coeperunt vocibus; illi lapidibus plebem caedere, telis necare; exarsit publicus dolor: illi in templo latronum receptacula constituerunt. |
28 | Itaque pacis locus reverendus etiam gentibus, et domicilium sanctitatis factum est praedonum conciliabulum; et quo ex omnibus terrarum partibus confluebatur ad cultum festae celebritatis, ibi nunc stabula quaedam ferarum sunt, humano cruore madentia: licet nobis haec quaerere, vel armatis sine lege belli. |
29 | Tamen fuit plerumque inter arma iudicium, et iustitia deposuit belli instrumenta, compescuit turbas aequitatis sententia. |
30 | Potestis haec arma ad defensionem urbis convertere, quae sumpsistis ad eversionem. |
31 | Licet etiam introire sine armis, audire et percontari omnia: si quod remissum adversus hostem reperitis, proditionem putate. |
32 | Quod si neque vindices vos, neque arbitros exhibere vultis, quid miramini, si portae armatis non aperiuntur? Non istae adversum cognatos, sed adversus arma clausae sunt. |
33 | Bellum deponite, et portae patebunt. |