monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT VI.

1 Fugiens, ut supra diximus, de Galilaeae partibus Ioannes ad Hierosolymitanam urbem se contulit; et quasi quaedam pestis infecit animos plurium, qui ex diversis regionibus principes flagitiorum eo quasi in sentinam confluxerunt.
2 Hoc enim illi urbi maioris causa excidii fuit, quia quod sceleribus suis deferebant perditi, ut eo convenirent plerique, ubi vel tutiores se fore crederent, vel insolentiores ad flagitia coacervanda, fidei deferre aestimabantur.
3 Recipiebantur itaque passim, quasi pio templi amore defensum venirent.
4 Haec prima labes malorum.
5 Hinc oppressa est paucorum mansuetudo per plurimorum insolentiam: hinc itum in caedes, cum minus parceret alienus: hinc conspiratum, ut legis solemnia negligerentur, sacerdotia a bonis ad improbos derivarentur, quod hominibus non solum a pio cultu, sed ab ipsa legis cognitione peregrinis, quod sanctum esset, ignorabatur.
6 Vincti sunt primo regali genere viri qui resistebant, quo caeteri metu cederent: deinde necati; et ut flagitium velaretur, quos sine iudicio peremerant, missis in carcerem sicariis, eosque afficto crimine proditionis interemptos, ementiebantur.
7 Pertracti itaque universi metu, quod homines potentes atque innoxii Antipas, Lebias et Phoras tam facile oppressi forent, quod nec iam audebant resistere.
8 Hinc eo processum, ut ignobiles atque indignos substituerent sacerdotum principes: ut quibus nulla emerendi honoris gratia suffragabatur, ii contra meritum suum adepti sacerdotia, ad omne nefas conferentium arbitrio subiicerentur: sed cum obviarent sacerdotales viri, et maxime Ananus caeteris senior, ne per gratiam donaretur summi nominis praerogativa, sortito creari principem sacerdotem expetunt, in quo nihil gratiae, sed divino iudicio committi sortis eventus aestimaretur.
9 Et revera praetendebant veterem consuetudinem, qua substituendos in sacerdotii principatum mos erat ad sortem vocari: evidenter autem solutionem legis operabantur.
10 Cum enim lex sacerdotalis successionis viros ad sortem legeret, illi ad speciem de sacerdotalibus tribubus unum, Enachum nomine, praesentem statuunt, et ad sortem agi praecipiunt.
11 Tunc Phanis quidam sorte exiit, filius Samuelis, incanus vir, cui non modo per principes sacerdotum ducta successio nulla suppeditaret, sed ne ulla quidem scientia muneris sacerdotalis, eo quod ruri vacaret: et ideo, quod esset princeps sacerdotum, incognitum habebat.
12 Denique attracto ex agris, et reluctanti quasi in scena alia persona imponitur, induitur quoque sacrarum veteri more amictum vestium.
13 Docetur in tempore, quid eum facere oporteret.
14 Ita sortis eventu exposita est nequitia seditiosorum, ut ad imperitum agrestem tanti sacerdotii functio deduceretur.
15 Sed illis ludibrio erat circumscriptio veteris solemnitatis, sacerdotibus dolori: qui irrideri legem a perditis flentes ingemiscebant.
16 Ipsi tamen freti pietatis auctoritate et bonorum indignatione congregant sese, et super perturbatores irruunt.
17 At illi cum et causae et numero dissiderent, ad templum quasi in arcem confugientes, velut castrum quoddam sibi constituerunt, ad repellendam irruentis populi multitudinem.
18 Ac primo ante fores templi atque in ipso vestibulo siti, adversum populum praeliabantur: si quis vulneratus fuerat, interiora templi petebat, illic sanguinem suum fundens interno limini, et cruenta pavimentis sauciosiora detergens ulcera fibraeque patentis vulneris, vestibus his, quas non liceret illis contingere, fovebantur.
19 Bellum erat intra urbem, bellum inter cives, bellum ante templum: ne hoc quidem reveriti latrones, cum a populo instantius perurgerentur, intra ipsum templum sese receperunt, et clausere illico fores.
20 Quo obiectu revocatus est Ananus; ne videretur bellum templo inferre, et sacratas religione maiorum perrumpere fores templi, reflexit impetum plebis, et sex millia virorum in porticibus constituit, qui muniti armis praetenderent, sollicitam adhibentes custodiam.
21 Paulatim tamen mollivit animum, ut paci consuleretur, eo studio maxime, ne templum sanguis civium contaminaret: suaderet quoque mittendam legationem, pacis sequestram, ut bellum intestinum deponeretur.
22 Adsciscitur Ioannes ad exsequendam legationem, suspectae fidei vir, et affectandae potentiae succensus cupiditate: sacramentum petitur: non abnuit ne damnum periurii pateretur, si negasset.
23 Simulabat se plebi favere, ut circumscriberet.
24 Quid plura? Pergit, de pace pauca praemittit, plura subtexit ad belli incentivum: dicens nomine pacis bellum involutum, latere insidias, Ananum Romanis urbem tradere, quo solemnitas veterum dissolveretur, legis abrogarentur praecepta, componens e diverso omnia; atque invidiam in principem sacerdotum referens eorum, quae ipse meditaretur.
25 Callide etiam, quos sciebat illorum qui conclusi erant, esse praesules et factionis principes, incitabat, parere mortis formidine asserens, quod ipsis specialiter Ananus exitium composuisset: venisse se, ut fraudem manifestaret.
26 Mature subsidia quaerenda, prius quam ab eis poena reposceretur.
27 Quid plura? pacis medius bellum accendit.
28 Eliguntur qui Idumaeos ad praelium rogent: genus mobile, inquietum, insolens, promptum ad discordias, rerum immutationibus laetum, periculi improvidum, praeceps ad praelium.
29 Itaque sine mora flexi veniunt, congregantur viginti millia virorum, ut pote nullis intenta terrarum cultibus, sed parata latrociniis.
30 Nec latere potuit Ananum adventus Idumaeorum.
31 Denique portam claudi iubet, ne cum tumultu ingrederentur: sed si fieri posset veritatem cognoscerent, bello renuntiarent.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VI.