1 | Hactenus circumvagari licuerit, dum templi sancti a maioribus conditi, et sacrae legis contagia refugientes, circa alias urbes stylum occupamus: sed tempus est iam, ut quae Hierosolymis gesta sunt, adoriamur, non ingenio freti, sed ne patriae legi veterique cultui, nostri doloris videamur negasse ministerium: fuerit in illis licet umbra, non veritas, sed tamen umbra designat veritatis vestigia. |
2 | Habet enim picturae lineamenta umbra, fulgorem non habet, nec ad summam perfecta est manum, sed diligenter intuentibus futura exprimit: et ideo minus delectat figura, plus illicit gratia. |
3 | Unde placuit rerum arbitro abolere vetera, nova condere; ut veritatem sequerentur, qui per angustias infidelitatis imagines non sequebantur. |