Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT II.
1 | Vespasianus autem ubi moestum exercitum animadvertit, plurimorum amissione, et maxime deserti ducis pudore, quod eum solum intra urbem hostium reliquissent, cum summa eos gratia consolabatur, dicens: Si mei sors periculi verecundiae vobis est, nec ego sic ad bellum processeram, ut declinarem pericula, sed superarem: sin vero, quia et de nostris plerique interfecti, nequaquam mirandum: quando enim victoria ulla sine sanguine est? Habent praelia suos eventus. |
2 | Etsi spectata virtus praeeminere soleat in bello, solet tamen aliquid licere casibus. |
3 | Sed prudentis est in adversis lapsum corrigere, in prosperis moderationem tenere. |
4 | Contra autem rudis cuiusdam atque ineruditi ingenii, secundos semper successus praesumere, quasi non adversum viros certamen sit: infirmi autem, lapsu aliquo summae rei diffidere, cum exiguis momentis subito inclinentur omnia quae in bello geruntur. |
5 | Itaque ille praestantissimus, qui inter adversa sobriis colluctatur casibus, et supplantat superiorem, seque reparare, et corrigere proprias quaerit prolapsiones. |
6 | At vero incuriosior suis saepe motibus cadit, et dum irruit incautus, impetu suo fusus procumbit. |
7 | Quod si hoc saepe accidit, ubi nuda virtus; quanto magis in bello, ubi diversi generis conserta decernunt agmina, nec unum consilium, nec consors sententia est? Locus adversus, difficiles asperitates, iniqua in angusto decernendi conditio plurimis adversum paucos: cum et ipsa multitudo sibi oneri sit, et pauci in pluribus minus frustrentur. |
8 | Sed haec ad momentum saepe obrepunt, quae non ex virtute veniunt, sed casu accidunt. |
9 | Unde nihil est angere quod vos debeat, commilitones: quia non per infirmitatem aliquam manus vestrae, neque per fortitudinem Iudaeorum versae res, sed difficultas locorum nobis ad victoriam impedimento fuit, illis ad differendum morae. |
10 | Neque quidquam est, quod argui possit, nisi inconsultus impetus atque increditus. |
11 | Etenim dum ad superiora urbis illos secuti fuistis, atque irruistis in domos eorum, ipsi vos periculis implicavistis. |
12 | Quorum successistis hospitia, suscepistis pericula. |
13 | Tenebatis urbem, quis vos coegit introrsus pergere? Descendere ad vos hostis debuit, non vos intemperantes ad victoriam, immemores vitae ac salutis contendere. |
14 | Reparate ergo animos, et de virtutibus vestris non solum ad consolationem, sed etiam, quod est amplius, vindictam praesumite: me certe habebitis praevium pugnae. |
15 | Estote parati armis, animis: pericula vos fortiores fecerint, non timidiores: facile est iniuriam solvere, si virtus se recognoscat. |