Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT PRIMUM.
1 | Exstinctis Taricheis maxima ex parte, Romani Galilaeis urbibus et finibus potiebantur, nisi quod Gaulanitidis regionis urbs Gamala contumacis populi alebat spiritus, locis nixa asperioribus: namque ea in monte est sita, dextra laevaque praeruptis circumcisa rupibus, ad summum arctatur, a fronte abscinditur profundo hiatu, in posteriora aliquantum diffunditur. |
2 | Ab ea quoque parte angustoque difficilique accessu, ut caudae simile iter iudices, ad urbem meantibus: a summo vertice collum in immensum extendens, ut arcem tamquam caput praeferat, atque in sublimem erigat altitudinem: exilis a principio, et tamquam sinuato clivosis anfractibus solo, atque in profundum demerso: dein quasi montem quemdam cervicis medio attollens; caetera praerupta atque invia. |
3 | Unde plerique a superioribus Camalam vocitatam putant, quod formam cameli praeferat, sed corrupto incolarum usu Gamalae nomen urbi inhaesisse. |
4 | Iam si contexta aedificia spectes, suspen sam urbem arbitrere, et maxime septentrionalem eius partem pendere existimes, reflexa paulisper meridiana. |
5 | Addiderat quoque huic urbi munitiones Iosephus, quibus freti, et confluentis eo multitudinis numero, regis Agrippae per septem menses obsidionem luserant. |
6 | Nam et ipsa et Sotanis et Seleucia regni eius portiones erant. |
7 | Seleucia iuxta amoenissimum illud et celebre per Syriam Daphnes nemus, cyparissis arboribus intextum, scatens fontibus, quibus praetermeanti fluvio loci quem minorem Iordanem vocant, nutrimenta quaedam lacteis uberibus infundit. |
8 | Et tamen civitas, et Sotanis superior, Gaulanitidis portio inferior Gamalis. |
9 | Unde et studiis dissonantibus illae societatem Romanam elegerant. |
10 | Hac rebellabat adeo pertinaciter, ut cum rex propior muris eos alloqui vellet, fundae iaculo sauciaretur. |
11 | Cuius iniuria Romani accensi, vehementius incumbere obsidioni coeperunt: conflictumque promptissime a parte utraque, quoniam a Iudaeis quoque, qui regem proprium violavissent utilia suadentem, sine ulla venia se futuros, existimantibus, si vincerent, totis viribus decernebatur. |
12 | Agrippa itaque saxo dextrum percussus cubitum, bello excessit, Romani urbem irrupere. |
13 | Cessit enim hostis missilibus, murus arietibus. |
14 | Nam et illi qui machinas impediebant, nequaquam diutius resistere potuerunt: et murus trino ariete convulsus, pervium obsidentibus in obsessos iter praebuit. |
15 | Sed ea res festinationis impatientia non mediocrem victoribus cladem invexit. |
16 | Namque ubi sese infudere domiciliis dum perscrutantur vel praeceptum ire spolia contendunt, cedentia domorum angusta ponderi, nutantibus fundamentis ruinam traxere: et proxima quaeque proximis illisa excidio erant. |
17 | Multi Romanorum illis involuti casibus, in victoria pestem incidere. |
18 | Plerique praeiacentes se lapsis aedibus occupabantur, alii lacero corpore, vix semineces servabantur. |
19 | Plerosque pulvis necabat, caedebantur angustiis arctati, desuper quoque mulieres et invalidi senes, et qui de iunioribus refugerant, saxa in subditos deiiciebant, vel quaecumque genera telorum occurrerant. |
20 | Caligo infuderat omnia, prospectum eripuerat, mentem confuderat, ignorantia quoque exitum non reperiebat. |
21 | Vix itaque subtrahentes se periculis urbis excessere. |
22 | Vespasianus interea, dum urget hostem, in interiora urbis concesserat, mediusque inter agmina circumfusa hostium, bellum accendebat. |
23 | Neque enim hosti terga dare tantum conveniebat virum, neque tutum putabat. |
24 | In Syriam direxerat filium suum Titum: excitavit notae virtutis constantiam, et sese in arma colligens, consertis clypeis, cum paucis quos praesentes habebat, imperterritus stetit, quasi in quos sese excuteret considerans: cuius impetum formidantes Iudaei, minore vi insistere coeperunt, et metuentes sibi quisque, laxavere aciem. |
25 | Ita Vespasianus hosti adversus, paulatim gradum retulit, praeliantibus sibi magis similis quam cedentibus. |
26 | Illic cum decem primis excidit Brutius, multis ante bellis probatus, et apud Iudaeos notae vir experientiae et validae fortitudinis. |
27 | Centurio quoque cum decem aliis Syris rem egregiam fecit ac memorabilem. |
28 | Nam in ipso tumultu cum Romanos urgeri cerneret, in abdita cuiusdam domus sese contulit, atque ibi inter coenandum, cum Iudaei colloquerentur quae Romanis machinati forent, nocte intempesta omnes eos interfecit, et cum militibus Romano sese exercitui repraesentavit. |