monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XXV. <<<    

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XXVI.

1 Namque lacus ipsius, velut quodam maris ambitu sinus amplissimus, in longitudinem centum quadraginta extenditur stadia, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram de seipso sibi excitans.
2 Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram: aqua dulcis, et ad potandum habilis: siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, et temperatior est fluviali aut fontis rigore.
3 Frigidior tamen placidae paludis aequore, eo ipso quod non in stagni morem sternitur aqua, sed per diffusiora spatia lacus frequentius auris spirantibus agitatur: unde et purior haustus eius, ac mollior est ad usum bibendi; et si quis naturali gratiae studium adiungere velit, ut aestivis suspensam, ad auras noctibus more incolarum potui patet, haudquaquam a nivis ritu distare arbitretur.
4 Genera quoque piscium gustu et specie, quam in alio praestantiora.
5 Res exigere videtur, ut Iordanis ortum quem alibi promisimus, aperiamus: nam superioris aevi dubio, utrum de lacu Genesar, flumen cui nomen Iordanis, exoriretur, Philippus tetrarches Trachonitidis regionis falsam opinionem redarguit, erroremque absolvit, mittens paleas in Phialam, quas in Pannio fluvius ebullivit.
6 Unde liquet non exordium esse Iordanis in Pannio, sed fluentum.
7 Non enim ibi fons eius est, ut ab eo, usu caeterorum fluminum coeperit: sed de Phiala in Tracho eodem subterraneis derivatus meatibus, ibi iterum quasi fons scaturit, atque emergens proditur.
8 Est autem Phiala in Trachonitide terra, centum viginti interiacentibus stadiis, usque ad urbem Caesaream.
9 Phialae autem nomen spes dedit, quasi rotae qualitatem exprimens, quod ita iugiter plena est aquarum, ut neque superfluant, nec rursus aliqua derivari minutione intelligantur.
10 Inferius itaque mensura quadam labitur aqua, et ubi Pannium est, rursus ebullit, ut paleis resurgentibus manifestatum est.
11 Ita ibi Iordanis resurrexisse proditus est, ubi nasci a superioribus temporis viris aestimabatur.
12 Nec tamen a principio eadem Pannii, nisi sola naturalis gratia: sed regalis Agrippae munificentia ornatus loco uberior splendidiorque aditus, quo spelaeum decore admirabili, per quod sese attollit Iordanis, exstructum venustatumque accepimus.
13 Unde non latenti iam neque abdito per cavos terrae meatus, sed visibili per terras atque aperto flumine incipiens, superfundere se Semechonitidem lacum, paludesque eius intersecat.
14 Inde quoque cursus suos dirigens, centum viginti stadia sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Iulias nomen: postea lacum istum qui Genesar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asphaltite suscipitur lacu, atque in eum conditur.
15 Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret.
16 Praetendit autem regio Genesar, eiusdem nominis lacum, de quo et ipsa vocabulum assumpsit, mirabili naturae gratia et specie pulchritudinis.
17 Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat, et nemorum ferax in universa genera sponte se subrigit: arborum pomiferarum et culturae solertia imitata naturam, in quos voluit usus, opimae fecunditatis deflexit gratiam; ut nihil sit illic quod natura negaverit, nihil quod cultura praeterierit: ita aptus omnibus, nec ullis umquam alienus fructibus.
18 Cuius tanta temperies, ut omnium nascentium conveniat diversitati.
19 Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur.
20 Illic aestiva hibernis mixta simul aspicias, arctoas nuces, et dactylos nisi locis ferventioribus generari nescios.
21 Quid ficus aut auleas loquar, quas coeli mollior alit tractus? nec tamen aequantur illis superioribus: illi enim principales Palaestinae, et quidem domestici fructus, eoque uberiores: hi suppares, et licet longo intervallo, sed tamen proximis, dicas naturae et temporum iucundam contentionem.
22 Illa quasi mater fecunda omnia creat: horum temperies quasi bona nutrix, molli fetu universa educat.
23 Itaque non solum affatim generantur pomorum diversitates, sed etiam conservantur; ut aliqua genera maxima parte anni non deficiant: reliqua omnia tota anni aetate usque ad finem supersint.
24 Nam et uvae et ficus quae sunt in insitivis, regalis cuiusdam gratiae, decem mensibus sine ullo defectu redundant, et reliqui fructus ramorum, quos vel violentia rura sponte propria praecaverint, vel ingeneraverint industria humana, ministerium suum, nisi novis succedentibus, usu quodam administrantium deserere non norunt.
25 Ad hanc naturae fertilitatem et aeris temperiem, accedit et fontis gratia, qui memoratam regionem genitali quadam irrigat infusione, Capernaum nomen ei, quam Nili fluminis venam, haud superfluo quidam aestimaverunt: non solum quia irriguis arva opima, verum etiam quia huiusmodi creat piscem, ut coracinum putes, qui in Alexandrino lacu ex Nili infusione reperitur.
26 Locus quoque de nomine lacus dictus.
27 Praetenditur in longitudine triginta stadiis, in latitudine viginti.
28 Quoniam de natura loci diximus, ad consummationem praelii regrediamur.
29 Praeparatis itaque ratibus, secundum praeceptum suum, manum militarem imposuit Vespasianus, qui insectaretur eos qui navigiorum effugio pestem evaserant.
30 Quid igitur facerent, non reperiebant.
31 Nullus in terris salutis locus; circumfusa hoste omnia: nulla in aquis fugiendi potestas: ut pote lacu clauso, et undique Romanis circumdato.
32 Nulla etiam in exiguis myoparonibus resistendi fiducia.
33 Quid enim pauci adversus plurimos facerent, ratibus appropinquantibus? Tardior quidem harum appulsus, et efficacior excursus navigiorum, sed sine ullo sui vulnere soli clypeorum, repercussis spiculis, crepitus audiebantur.
34 Appropinquare non audebant Iudaei; nec impune quisquam scapha propius accesserat, cum de proximo facile vel telorum figeretur ictibus, vel ratibus demergeretur.
35 Et si quis enatare vel emergere tentavisset, sagittae iaculo insertus miserabilem in fluctibus vitam deponebat.
36 Nec diutius resistere potuerunt, cum diverso genere minuerentur.
37 Namque paulatim concurrentibus plurimis ratibus, ad littora cogebant Romani maximum numerum navigiorum.
38 Illi vero coarctati aut in terram resiliebant, ibique a Romanis interficiebantur, aut caedebantur ab iis qui de ratibus urgebant, aut concursu ratium proterebantur, aut ipsi se in lacum deiiciebant, cum in scaphas eorum hostis insiliret.
39 Cerneres mixtas sanguine aquas, plenum cadaveribus lacum.
40 Nulli enim parcebatur, quicumque occurrerat.
41 Gravis odor, teterrimus fetor locorum.
42 Sex millia Iudaeorum (cum superioribus tamen) et septingenti eo interempti praelio.
43 Victor Vespasianus Taricheas revertitur: illic regionis populum ab urbano discernere parabat; ut qui non fuerant auctores seditionis reservarentur.
44 Sed plurimorum consilio, qui tantam superesse multitudinem, quae posset recidiva praelia resuscitare, paci adversam, et inutilem locis arbitrarentur (ubi enim consisterent, patria excussi? quibus se alimoniis sustentarent, exsortes omnium, nisi rapto viverent?) sententiam flexit, et sperata venia mortis praecepit, ut egrederentur ea porta quae esset e regione Tiberiadis, atque ad eam urbem contenderent.
45 Facile crediderunt, quod exoptabant.
46 Coeperunt egredi, sed praeoccupato itinere, commeantia Iudaeorum omnia clausere agmina, atque in urbis stadium introduxere.
47 Ingressus itaque Vespasianus, spectata aetate vel robore omnium, quos sibi statui praeceperat, elegit sex millia iuvenum validiorum, quos Neroni in Isthmon direxit, senes autem et invalidos mille ducentos iussit necari reliquorum triginta millia, quadringentos vendidit; universos autem quicumque de partibus regni Agrippae reperti sunt, regi donavit, quos aeque rex accepto pretio, in servitutis obsequia transmisit.
48 Praeterea populus alius Trachonitidis regionis et Gaulanitidis, Ioppeni et Gadaritae, tamquam belii excitatores et perturbatores concordiae, deserentes propria, incursantes aliena, qui sumptis armis pacem violassent, iustas et debitas pro flagitiorum meritis poenas dedere.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XXV. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVI.