Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XXIII.
1 | Inde Taricheas sollicito atque instructo agmine petit, eo quod plurimum ad ipsam urbem propter munitionem loci confluxerat multitudinis: et quia muro eam vallaverat Iosephus, nisi qua pedestribus invia Generasi lacus fluctibus alluebatur, ideo navigiis congregatis, anceps bellum fremebat. |
2 | Si terrenum inclinaret adversum se praelium, ad naves confugerent; si navali certamine cederent, urbem reviserent, murisque sese ambientibus defensarent. |
3 | Consimilia utrobique praesidia, vel in urbe Tiberiade, vel Taricheis. |
4 | Sed Taricheis perniciora ingenia: muris validior Tiberiadis. |
5 | Sed et Taricheorum furor promptior, ut si necesse esset, miscerent omnia: navalia terrenis certamina, terrena classicis. |
6 | Denique circumvallati, adversa acie, cum maiora auderent viribus, nec adversus dispositionis Romanae moderamina, veterani quoque exercitus virtutem quidquam temeritas promoveret; priusquam aliquid exitii subirent, versi in fugam, ad naves convolavere. |
7 | Quibus confertis, tamquam densata acie praeliabatur, ac si in terris manu res gereretur. |
8 | In campo etiam multitudo innumerabilis hostem praestolabatur. |
9 | Eo cognito filium cum delectis equitibus Vespasianus direxit. |
10 | Qui ubi se ingentibus circumfusum copiis vidit, ad patrem quidem retulit maiorem esse hostium multitudinem, quam opinio comprehenderat: sed convocatis quos secum deduxerat, bellandi incentivum huiusmodi alloquio infudit. |