monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XXI.

1 Dum haec in Ioppe geruntur, quamvis procul Hierosolymitani degerent, nec sic quidem a consortio cladis feriabantur.
2 Auditis enim, quae gesta a Romanis fuerant in Iudaea; et maxime, quia Iosephum interfectum compererant, primo, quia de locis ad eos index nullus advenerat, non credebant: deinde ducem tantum non temere in manus hostium incidisse arbitrabantur.
3 Et revera nullus nuntius tantae cladis superfuerat, et hoc ipsum supremi excidii fama, quia nullus index supererat, astruebat periisse omnia, nihilque resedisse vel ad indicium rerum gestarum.
4 Manebat opinio quovis maior relatu, quod ipsa incertos dum tenent silentia, credebantur omnia quae timebantur; tantumque aberat, quo verius aliquid nuntiaretur, ut etiam quae gesta non fuerant, adiicerentur.
5 Nam Iosephum quoque interfectum fama asseverabat, idque dolori maximo fuit universis.
6 Sed ubi eum apud Romanos degere compertum, tanto odio prosequebantur, ut cuius primo mortem dolebant, eiusdem vitam vel ignaviae vel proditionis indicem detestarentur.
7 Hinc maior in Romanos commotio, ut se de Iosepho ulciscerentur.
8 Et quo magis eorum res inclinabatur, eo amplius in bellum accendebantur.
9 Ubi finis esse debuerat, inde exordium malorum capessebatur.
10 Nam sapientibus adversi exitus rerum, ad cavendum magis documento sunt, ne rursus eadem accidant quae iam male cesserunt: imprudentibus autem incentivum miseriarum.
11 Debuerat ergo Hierosolymitanis causa sobrietatis esse sociorum periculum: sed quia noluerunt intelligere ut bene agerent, in exitium vertit (Psal. XXXV, 4).
Ambrosius HOME