monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XX.

1 Nec tamen a negotiis bellicis Vespasianus vacuus erat.
2 Cognito etenim diversis ex locis ad urbem Ioppen sese contulisse plurimos, eamque sibi opportunam ad excursus piraticos, reparatis aedificiis quae a Cestio destructa fuerant, instauravisse: quoniam vastata regione, subsidium alimoniae mari quaerebatur, diligenter exploravit omnia.
3 At illi statuentes huiusmodi navigia quae usui praedonum accommoda forent, speculati commeantium transitus, universa prope Phoenicis atque Aegypti commercia populabantur; adeo ut crebrae praedationis terroribus, omne illud mare clauderent, atque indubii periculi metu navigandi usus interciperetur.
4 Quo comperto pedestris militiae manum et equitum plerosque pergere iubet, et nocte Ioppen ingredi.
5 Quod facile factu fuit, cum custodia nulla civitati praetenderetur: quoniam eversa urbis fama, nullas excitatura Romani curas ducis aestimabatur.
6 Praesentes tamen erant: sed non ausi resistere atque ingressum negare Romanis advenientibus, navigiis ascensis, ultra iactum progressi sagittae, in mari pernoctaverunt.
7 Res postulare videtur, situm littoris eius quo praetexitur Ioppe, breviter exponere; ut quemadmodum sine ullo praelio praedictae urbi secunda clades fuerit, liquido manifestetur.
8 In portu est natura civitas, cuius ab ora maris littus asperum directumque, sed cornibus utrimque leviter inflexum: in quibus profundae rupes saxaque ingentia, quae mari prominent, et cum de imo maris surgant, in mare excurrunt tamen: unde etiam Andromedam illic fuisse cum ceto obiectaretur, formae locorum atque ipsae rerum species prodere videntur, non mediocrem vetustis fabulis fidem accommodantes.
9 Caedentibus itaque littus adversis Boreae flatibus, immane quantum unde attolluntur: quae scopulis illisae fragorem ingentem excitant, atque in fluctus relapsae inquietum illum maris sinum reddunt, ut plus periculi in portu quam in deserto sit.
10 In eo igitur fluctuantibus scaphis, quas ex Ioppe urbe productas supra diximus, ad matutinum flatus vehemens ingruit, quem Melamborium per ea locorum navigantes vocant, statimque inter se undis impellentibus scaphas miscuit atque involvit.
11 Alias ruptis anchoralibus egit in petram: aliis cum in adversum mare violenter subrigerentur, saxosi littoris periculum, vel a Romanis qui se circumfuderant littori, nautis fugientibus, clades occurrit, undaque praecelsa more supereminens oppressos demersit.
12 Nec confugiendi ullus erat locus, nec manendi spes, cum ventus de mari expelleret, Romani urbe excluderent.
13 Gravis erat navigiorum sonus, cum inter se colliderentur: intolerabilis hominum gemitus, cum frangerentur.
14 Qui ubi vacillantibus alveis videbant mare irrumpere, alii se praecipitabant natandi peritia: alii dum in appropinquantes exsiliunt scaphas, in mare lapsi, concursu alveorum proterebantur.
15 Plerique cum ipsis in profundo sidebant myoparonibus, quos enatandi fiducia destituerat, minore tamen cruciatu, quibus ars deerat, vel spes ulla tentamentorum mors transfigebat.
16 Caeterum natare adorsos, convulsa navium fragmenta crebris quatiebant ictibus, lateribusque illisa miseros artus foede mulctabant, aut scopulis impulsos inter ipsa amplectendi littoris vota, mors sequebatur, qualecumque tamen habentes solatium in terris periisse.
17 Miseranda itaque facies erat, cum excusso infelicium cerebro cautes aspergerentur, sanguine maderent littora.
18 Cerneres infectum cruoribus mare, repleta omnia cadaveribus.
19 Et si qui forte evaserant, appropinquantes littori interficiebantur: aestimantibus Romanis quod non ex locorum asperitate usuque ventorum in illis locis desaeviret procella, sed divina indignatione praeter solitum conspirantibus ventis mare involveretur, ne Iudaei evaderent: et ideo metuentibus eis parcere, quibus Deus non pepercisset.
20 Fuere qui se ferro interficerent, tolerabilius rati ferro, quam naufragio perire: alii qui contis protrudere volentes, navigia perforarent: nonnulli, qui lapsos in mare, si forte orarent ut a navigantibus elevarentur, remis repellerent aut telo ferirent.
21 Quod ideo non praetermisi, quo clareat ab ipsis sibi Iudaeorum populis, quam ab hoste periculum maius fuisse, qui seipsos interimebant: quasi exigua essent ad eorum exitum, infesta simul omnia, coelum, hostis, mare, rupes.
22 Quatuor itaque millia quingentaque defunctorum numerata corpora quae despuerat mare; sine bello capta urbs, et excisa a fundamentis.
23 Sic in brevi tempore, secundo Ioppen Romana manus diruit.
24 Quod iure Vespasianus praecipiendum putavit, ne iterum illic piratica conderentur habitacula.
25 Unde et equitatum eo loci, illinc cum peditibus paucioribus licet proficiscens, reliquit, ut pedites in loco manerent, ne quid auderet praedonum manus assueta latrociniis: equites autem percursarent finitima regionis vicosque et oppida, quo penitus omnia (ne conspirarent in aliquos ausus) diruerentur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XIX. <<<     >>> XXI.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XX.