monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XIX.

1 Inde paucis post diebus Ptolomaidem repetit, atque inde Caesaream contendit, urbem Iudaeae maximam, sed magis gentilibus refertam inhabitantibus: unde cum plausu et laetitia suscepere exercitum Romanum, non solum Romanae societatis exoptata sibi gratia, sed insito quoque odio plebis Iudaeae: cuius principem Iosephum oportere puniri maximis clamoribus vociferabantur.
2 Quam Vespasianus, ut vulgi iram sine iudicio conceptam, silentio dissolvit.
3 Et quia ad hiemandum, et tempus opportunum, et civitas erat, duos ordines in Caesarea constituit, decimum quoque et quintum ordinem in urbe Scythopoli, ne Caesarea totius onere exercitus attereretur.
4 Ideoque urbs memorata Dianae Scythicae consecrata, tamquam a Scythis condita, et appellata civitas Scytharum, ut Massilia Graecorum: situs loci declarat ingenitam duritiam conditoris, patientia magis camporum, quam conducibilia habitationis usui delegisse.
5 Namque aperto et aspero hiemis, et ferventi tempore aestatis plus laboris habent, quam delectationis: quoniam et hieme plus frigori patent, et gravior in his locis aestatis flagrantia est, in quibus solem totum recipiunt sine ulla arvi virentis amoenitate.
6 Itaque campestris et maritima regio memoratae urbis, etiam aestu maris amplius vaporabatur.
Ambrosius HOME