Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XVII.
1 | Ad haec Iosephus refert: Et quis velit esse tantae mortis superstes? Quis eligat fieri haeres doloris? Quis animam suam nolit ex ipso corpore mortis, si liceat, absolvi? sed non licet solvere, nisi ei qui ligaverit. |
2 | Naturae vinculo coniuncta est anima corpori. |
3 | Quis auctor naturae nisi omnipotens Deus? Quis hoc animae et corporis nostri Deo placitum contubernium interrumpere ac dissociare audeat? Si quis imposita manibus suis praecepto herili vincula, sine arbitrio domini sui detrahat, nonne is gravi pulsasse iniuria suum dominum condemnabitur? Dei possessio sumus, Deo servitium debemus; quasi servi exspectemus imperia, quasi vincti reservemus vincula, quasi fideles bonum depositum custodiamus. |
4 | Non recusemus vitae istius munus quod dedit nobis, non refugiamus donum coeleste. |
5 | Si hominis data reiicias, contumeliosus es: quanto magis servare debemus, quod a Deo nostro accepimus? Ab ipso itaque accepimus, quod sumus: ipsius quoque debet esse, ut quamdiu velit, simus. |
6 | Utrumque enim ingrati est, et citius discedere quam velit, et diutius vivere quam voluerit ipse qui vitam donavit. |
7 | Numquid ante festinavit exire Abraham? numquid, ante ascendit Abarim Moses, quam diceretur ei: Ascende in montem Abarim (Deut. XXXII, 49)? Sed dictum est, Ascende: et ascendit, et mortuus est: quasi bonus servulus, exspectavit Domini praeceptum. |
8 | Ipse Iob qui dixit: Pereat dies illa in qua natus sum (Iob III, 3): tamen in vulneribus et doloribus positus, vitae huius vincula non disrumpebat, sed ut liberaretur rogabat, dicens: Ut quid datum est in amaritudine lumen, vita autem in doloribus animae (Ibid., 20)? Laudabat itaque mortem, cum diceret: Mors vero requies (Iob XVII, 16): tamen non praeripiebat, sed postulabat, ut scriptum est: Concutior omnibus membris: et quia sum impius, quare non sum mortuus? Cur de ventre matris non in sepulcrum decidi? Aut numquid breve tempus vitae meae? Dimitte me requiescere paululum (Iob X, 18-20). |
9 | Alius quoque sanctus dicit: Educ de custodia animam meam (Psal. CXLI, 8). |
10 | Petit evadere: petit ex hoc corpore quasi de quodam liberari carcere: nullus tamen sanctorum necem sibi ipse usurpat, nullus praeripit. |
11 | Si lucrum est mori, furtum est usurpare ante exspectatum: Si bonum est vivere, sacrilegium est repudiare ante quam reposcatur. |
12 | Sed gloriosum putatis in bello mori? Nec ego abnuo bonum esse pro patria, bonum pro civibus in bello mori. |
13 | Sed belli lege offero iugulum, si hostis petat: si mucronem demergant Romani, quibus de nobis Deus victoriam dedit, quibus propter peccata nostra nos adiudicavit. |
14 | Nec mihi blandior, quod parcendum spondeant. |
15 | Utinam fallant! Vel hoc lucrum feram, quod me sic timuerunt ut fallerent; vel hanc ultionem referam, quia frangunt fidem. |
16 | Malo illorum latrocinio perire quam meo. |
17 | Latrocinium meum est, si mihi ipse intulero manum: si hostes, beneficium. |
18 | Ergo illud cum beneficium dare possent interimendo, servandum putaverunt quod in potestate habebant: ut captum occiderent, latrocinati sunt. |
19 | Sed pollicemini mihi manus vestrae ministerium: re vera percussor nobis defuit, ut nostro scelere pereamus. |
20 | Nolo meo, nolo vestro scelere perire, quod plus est quam meo, nolo mutuo. |
21 | Hoc est enim unumquemque nostrum sibi manus inferre, vicariae necis mercedem solvere: ut iam non solum pro suo quisque, sed etiam pro alterius sanguine scelus debeat. |
22 | Verum regis Saul exemplum promitur, eius certe qui adversus voluntatem divinam rex postulatus est, et offensam meruit Dei. |
23 | Unde etiam cum viveret, successorem accepit. |
24 | Egregium exemplum viri, cui defuit Dei gratia, et tamen voluit mori, quia iam non poterat vivere. |
25 | Voluit tamen et ipse ut eum socius occideret: sed et ille scelus putavit, recusavit ministerium. |
26 | Non igitur usus consilio, sed destitutus ministerio fecit, ut ipse gladium in se converteret. |
27 | Si timens fecit, ne sibi illuderetur, quid laudas quod timoris est? Si non timuit, cur primo aliud elegit? Ego nec illudentes Romanos timeo, nec mentientes. |
28 | Saul tantum se solus peremit; non Ionathas, non quisquam alius in nostris Scripturis. |
29 | Quid mirum, si potuit se perimere, qui potuit etiam filium occidere? Aaron inter vivos ac mortuos stetit: et hoc virtutis est, non temeritatis: non enim mortem sibi intulit, sed mortem non timuit: qui eam corpore suo repulit, et serpenti in omni obstaculo fuit. |
30 | Non ego quidem Aaron, sed tamen non degener ab eo, offero manus; feriant ut volunt. |
31 | Si possum eorum manus timere, dignus sum qui manibus peream meis. |
32 | Si pereunt illi adversario, cur ego non peream mihi? Si quaeritis cur parcere velint; et in hoste virtutem mirantur. |
33 | Tanta est enim virtutis gratia, ut frequenter etiam hostem delectet. |
34 | Nostis etiam ipsi, quanta intulerim exitia Romanis, quomodo victores omnium gentium, Iotapatae ignobilis urbis diuturna obsidione, ab Hierosolymitanae urbis excidio averterim. |
35 | Brevi damno totius belli aleam lusi. |
36 | Didicerunt caeteri meo periculo pacem optare. |
37 | Fortassis ad hoc reservamur, ut non deterreantur caeteri, sed provocentur. |
38 | Sed suave asseritis mori pro libertate. |
39 | Quis negat et illud? tamen dulce vivere pro libertate. |
40 | Nam qui amicitiam offert, libertatem promittit. |
41 | Quod si servitutem inferat, tunc erit certe opportunior moriendi voluntas, si oportuerit mori: Nunc autem vitam offerunt; nolunt occidere. |
42 | Timidus autem est, et qui non vult mori quando oportet; et qui vult, quando non oportet. |
43 | Quis enim ignorat feminae timiditatis esse, et muliebris fortitudinis, ne moriare, mori velle? Denique pavidae mulieres, ubi aliquod imminere sibi periculum cognoverint, solent se praecipitio dare. |
44 | Angusti enim animi molem formidinis, et metum mortis sustinere nequeunt. |
45 | Vir autem patiens, qui praesentia non timet et futura cogitat, nescit trepidare, ubi non est timor. |
46 | Denique scriptum est, quia animae effeminatorum esurient (Prov. XVIII, 8), quae cibum utique virtutis non habentes esuriunt: ideoque ad mortem ante tempus festinant. |
47 | Neque enim repletus cibo gratiae spiritalis, sibi ipsi manus irrogat, cum scriptum sit: Quia os imprudentis mortem invocat. |
48 | Et iterum dicit Scriptura: Et qui non curat seipsum in operibus suis, frater est eius qui se ipsum exterminat (Ibid., 9). |
49 | Condemnatur ergo qui se ipsum percusserit. |
50 | Quid enim tam contra legem naturae? Quid etiam tam contra naturam omnium animantium? quibuslibet feris licet atque agrestibus, insitum est se amare. |
51 | Naturae enim lex valida est velle vivere, nec sibi mortem adsciscere. |
52 | Denique ferro in se armari omnia genera animantium, nec si velint, possunt. |
53 | Informem lethi laqueum homines invenerunt, ferae nesciunt. |
54 | Sed morsus ferarum arma sunt, dentes eorum gladii. |
55 | Quando tamen quisquam audivit, quod sibi aliqua fera proprio morsu membrum ademerit? adversum alios faucium suarum armis utuntur, adversum se osculis. |
56 | Nobis quoque quid tam dulce quam vita? Quid tam inimicum quam mors? Denique qui vitam protexerit, patronus est: qui mortem appetere tentaverit, insidiator est. |
57 | Quod ergo in aliis exsecramur, si nos appetamus ipsi nobis volumus inferre: et quod ab aliis pro poena exigimus, hoc ipsi nobis irrogamus pro gratia: et gubernatorem si commissam sibi navem saxo illidat, persequimur: nos commissum nobis nostri corporis gubernaculum ferro exstinguimus, et voluntario naufragio addicimus? Sed obiicitis mihi mortem maturam, cum in potestatem hostium fuero deductus. |
58 | Quid ergo lucrifaciam si quod ab hoste metuo, hoc ipse mihi inferam: cum possit accidere, ut quod suadetis mihi facere, non faciat inimicus? Huiusmodi istud est, ac si videns gubernator tempestatem futuram, tempestatis gratia declinandae navem fluctibus immergat. |
59 | An quia graviora supplicia exacturus est adversarius, ideo praeveniendum putatis? vel quia strenuum arbitramini, ut in nos ipsi ferro utamur? sed id imbecillitatis suffugium est, non virtutis tropaeum, captare lucrum suppliciorum. |
60 | In hoc igitur inhaeremus, quod nec insignia habeat fortitudinis, nec profectum utilitatis. |
61 | Quid autem attexam violati depositi religionem? Deus omnipotens thesaurum nobis optimum dedit, atque inclusum in hoc vase fictili et consignatum, commisit nobis custodiendum, quoad ipsi placeat reposcere. |
62 | Nonne in utroque crimen est, vel reiicere depositum, non reposcente qui dederit: vel reposcente negare? Si hominis depositum violare, poena infamiae est: quanto magis violare depositum Dei! Depositum Dei in anima est in hoc corpore, anima quae mortis istius capax non fit. |
63 | Non enim ullo mortis vinculo astringitur atque alligatur, sed videtur mortem opperiri, cum solvitur corpore, atque de commisso sibi contubernio seiungitur. |
64 | Cur igitur ante repetitum depositum mortem irrogamus, et animam quasi inutilem nobis remittimus, atque e domo nostra excludimus, et corpus sine decore et gratia sui in terram resolvimus? cur exeundi hinc praeceptum non exspectamus? Miles tesseram exspectat, servus imperium. |
65 | Si quis horum sine praecepto exierit: alter desertor, alter fugitivus est. |
66 | Qui hominem fugit, pene est obnoxius, quamvis improbum fugerit dominum: nos optimum omnium fugientes possumus non astringi impietatis flagitio? Num etiam istud praeterit nostram opinionem quod, apposuit Deus Angelum in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8)? Est ergo qui prohibeat, nisi praeceptum acceperit? si nullum praeceptum, nullum viaticum. |
67 | Et quomodo perveniemus sine viatico? Quis nos recipiet in illum purum et secretum locum? Quis nos admittet ad illa sanctarum animarum consortia? Adam latebat, quia praeceptum Dei praevaricatus est: exclusus est de paradiso, quia non servavit mandatum. |
68 | Dicitur ei: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Quasi ei qui fugerit, quasi ei cuius apud Deum non est praesentia. |
69 | Nonne et mihi dicitur, Ubi es? qui praeter praeceptum venisti, quem ego naturalibus vinculis non relaxavi? Tollite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium et dolor (Matth. XXII, 13). |
70 | Haec non solum moribus hominum, sed etiam legibus interdicta accepimus: namque alii insepultos proiici iubent eos, qui se in ferrum deiecerunt. |
71 | Dignum est enim, ut qui patris imperium non exspectaverunt, priventur quasi quodam matris gremio, terrae sepulcro. |
72 | Alii dexteram manum abscindunt defunctis, ut separetur a membris sui corporis, quod adversus corpus suum vesano militavit furore. |
73 | Sed hunc exitum sacrilegi ferunt, aut proditores vel percussores parentum, qui verum patrem non agnoverunt, nec sese cognoscunt. |
74 | Ideo aut penitus sepeliri prohibentur, aut non toti sepeliuntur. |
75 | Animas quoque eorum non paradisus recipit, sed inferorum tenebrae, saevaque supplicia. |
76 | Haec mihi reputanti, quamquam omnia erepta sint, sola tamen terrori ac formidini sunt: nec mihi ipsi inferam, quae nec hostis poterit inferre: et illa paradisi eripiam, quae Romanus adhuc non potuit eripere. |
77 | Certe accelerare potuit, non poterit auferre, quae sola impatienter desidero. |
78 | Non enim vitae huius ulla me cupiditas tenet, in qua nec apud cives, nec apud hostes cepi quod delectaret. |
79 | Isti mihi pacem negarunt, illi patriam eripuerunt. |
80 | Inter tot mala quid potest suavitatis in hac vita superesse? Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum largire exitum, tu rumpe naturale hoc vinculum: redde animam meam secretis suis. |
81 | Exstinctus sit populus, ereptum ius, libertas infracta: non praevaricabor tamen legem tuam, ut moriar iniussus. |
82 | Exspecto ut iubeas, exspecto ut volentem liberes. |
83 | Multos habes tui imperii exsecutores: a te exspecto imperium, ab exsecutore ministerium. |
84 | Bonum est mori: sed moriar, ut Hebraeus, non ut latro, non ut carnifex, non ut hostis. |
85 | Victus sim licet bello, manebo tamen, quod natus sum, ut Abrahae patris haereditatem non deseram. |
86 | Non transibo in numerum hostium, ut ipse meus percussor sim. |
87 | Offerre me hosti percutiendum sine pietatis possum dispendio: manus meas mihi in hostem convertere sine scelere non possum. |
88 | An vero metus est, ne non liceat nobis secundum legem vivere? Revera nunc magna libertas est, quibus nunc licet secundum legem mori. |