monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XVI.

1 Nunc maior Iudaei nominis tentatur ruina, nunc favilla tetrior, quae sepeliat et abscondat splendidissimae disciplinam prosapiae, atque omne decus subruat, quando Iosephus ad triumphum captivus reservari iubetur.
2 Quid sibi volunt tam sedula subito invitamenta hostium? Quid dona salutis spontanea? Rogantibus vitam aliis non pepercerunt.
3 Iosephus accersitur, Iosephus rogatur ut vivat.
4 Metuunt videlicet, ne pompam amittant triumphi, ne desit, quem spectet Roma captivum, quem catenatum Vespasianus ante currum suum dirigat.
5 Ad haec igitur ludibria vis reservari? Et unde triumphabunt, si dux eorum defuerit de quibus triumphatur? Aut qui triumphus, si amicitia datur victis? Ne credas, Iosephe: vita tibi promittitur, sed parantur graviora morte.
6 Vicerunt te Romana arma, non capiat fraudulentia.
7 Atrociora sunt dona eorum, quam vulnera.
8 Illa enim captivitatem minantur, haec libertatem reservant.
9 Inflecteris, Iosephe, et animi quadam fractus mollitia, vis esse patriae superstes? Ubi est doctrina Moysis, qui se de libro coelesti deleri petebat, ne plebi Domini superviveret? Ubi est Aaron, qui inter vivos ac mortuos medius stetit, ne mors viventem populum saevo contagio depasceret? Ubi est regis Saulis et Ionathae devotus patriae animus, et mors illa pro civibus suscepta, et fortiter glorioseque expetita? filius patrem exemplo invitavit, pater filium mortis proposito non dereliquit.
10 Qui cum posset vivere, maluit se interfici, quam ab hoste triumphari.
11 Hortabatur armigerum suum dicens: Percute me, ne veniant incircumcisi isti, et percutiant me, et illudant me (I Reg. XXXI, 4): quia armiger timuit, ipse se gladio transverberavit.
12 Dignus quem David spiritu prophetico vindicaret: quia se degener Amalecita de eius morte falso iactaverat, et gloriam viri qui se ipsum hosti exemerat, imminuendam putavit, ut a se interfectum mentiretur.
13 Dignus etiam, quem tantus laudaret propheta dicens: Saul et Ionathas speciosi et charissimi inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati: super aquilas leviores, super leones potentiores (II Reg. I, 23).
14 Ipse quoque David cum populum percuti ab angelo videret, in se voluit coelestem derivari vindictam, ne pereunte populo reservaretur.
15 Postremo ubi lex divina cuius interpres semper fuisti, quae pro hac brevi vita perpetuam iustis promisit immortalitatem? Ubi Deus Hebraeorum, qui docet iustos mortis contemptum habere? Refugere etiam debere terrenum habitaculum, anhelare ad superna, ad regionem paradisi, ubi Deus ipse pias animas conservavit.
16 Nunc demum cupis, Iosephe, vivere, quando non oportet, immo nec licet: immo, quod maius est, non decet: et carpere desideras lumen illud (ausim dicere) servitutis, quod in aliena potestate est, ut id quando voluerit Romanus eripiat: quando velit, carceris tenebris obducat; ut optes hinc fugere, nec liceat mori: et quo pudore ad eos ibis, quibus persuasisti pro patria mori? quam excusationem habebis, quod tam diu resederis? Exspectant quid agas: dicent profecto: Quid moratur Iosephus, qui praevenire debuit? cur tam sero sequitur? cur discipulos suos quibus pro libertate moriendum suasit, imitari recusat? Perferemus certe nos, quod servire elegeris assertor legis et libertatis, quod mancipium te Romanis addixeris, quod captivitatem libertati praeposueris.
17 Sed esto, velis vivere, quomodo hoc impetrabis ab his, adversum quos toties praeliatus es? Quomodo te intuebuntur? quibus oculis? quibus animis? Quomodo iratis dominis, etsiliceat, vivere voles? Aut quis proditorem patriae non credet fuisse, cui mercedem solutam proditionis videbit? Utrum mavis elige: horum alterum sit necesse est.
18 Vita tua aut praemium proditionis erit, aut servitutis supplicium.
19 His dictis intentarunt gladios, addentes: Si acquiescis mori, quasi amici ministerium praebemus: si recusas, quasi proditi ultionem exigimus.
Ambrosius HOME