monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XIV.

1 Nec Samaritae immunes miseriarum fuere.
2 Nam cum secundum consuetudinem suam ascendissent montem Garizim, qui erat illis consecratus, ubi adorare solebant: unde et in Evangelio dicit Samaritana: Patres nostri adoraverunt in hoc monte.
3 Et responsum est ei: Veniet hora, quando neque in hoc monte, neque Hierosolymis adorabitis patrem (I Ioan. IV, 20 et 21).
4 Debebatur enim, ut cessaret superstitio, et vera religio succederet: evacuaretur umbra, veniret veritas: ut iam non in monte, sicut Samaritani, non in Hierosolymis ter in anno, sicut Iudaei: sed in spiritu in omni loco elevans puras manus homo omnis adoraret Deum, et in nomine Iesu genu flecteret.
5 Cum igitur, ut supra diximus, in monte collecti, secundum suos ritus manerent, belli autem minas praetenderet ipsa congregationis species, vel sensus eorum, qui nec malis finitimis resipiscebat; multo autem amplius prosperioribus Romanorum successibus per invidiam commoverentur, ac prope tumultum res essent; consultius aestimatum est, eos praeveniri, ne in maiorem pestem erumperent.
6 Vocatoque praefecto ordinis quinti cum tribus millibus utriusque militiae viris, eo eum Vespasianus direxit.
7 At ille ascendere montem primo exordio periculosum ratus (erat enim simul iuncta terrori multitudo populi, et praeruptum naturae) circumdedit exercitu montis confinia: et toto die deferri fecit custodiam, ne quis aquatum descenderet.
8 Cum igitur tantam hominum multitudinem vexaret sitis, quae magis ac magis aestu exardescebat, et plerique servituti se vel etiam neci mallent offerre, ne vel fame vel siti perirent; Cerealis (hoc enim nomen praefecto) ex descendentibus universos esse defatigatos aestimans, cinxit montem, ac more militari pollicens salutem si arma deponerent, recusantesque iussit feriri.
9 Itaque exstincta sunt illic millia undecim et sexcenti viri.
Ambrosius HOME