Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XII.
1 | Instabat Vespasianus, urgebat ita, ut in talo feriretur iaculo sagittae. |
2 | Turbati sunt Romani, cum sanguinem ducis fluere cernerent. |
3 | Exagitatus filius, cucurrit ad patrem. |
4 | Sed ille supra vim vulneris virtutem gerens animi, prohibet trepidare filium, magisque in praelium accendit milites, ut iniuriam ducis ulciscerentur. |
5 | Ipse signifer revocabat exercitum, et ad muros cogebat. |
6 | Ipse in bellum caeteros adhortabatur, alii sagittis, alii telis, alii balistis hostem urgebant. |
7 | Tanta autem erat huius tormenti vis, quo saxa in hostem iaciebantur, ut percussus unus ex sociis Ioseph qui prope adstaret, comminuto capite rueret, et occipitium eius usque ad tertium stadium excuteretur: mulier quoque alvo gravis percussa uterum, supra dimidium stadii de intima sede secreti genitalis, excuteret infantem. |
8 | Ad postremum cum victor iam muro Romanus miles succederet, et in ipso aditu utrimque valida manu decertaretur: sicut erant conserti, oleo ferventi Iosephus perfundi Romanos iubet, quod facile a vertice ad ima defluebat vestigia. |
9 | Nec minor incendio flammae candentis, olei fervor omnes artus depascebatur. |
10 | Succedebant tamen alii, plerisque etiam sudor profluus olei vim refrigerabat. |
11 | Et quamvis huiusmodi olei natura sit, ut cito calescat, et serius conceptum deponat calorem; tamen victoriae studio abscondebant iniuriam. |
12 | Ardebant animis, ut nullum corporis sentirent incendium, nec tanti aestimabant poenae ferventis dolorem, quanti dispendium gloriae, si tamquam exsortes triumphorum desisterent bello, qui duces fuerant periculorum. |
13 | Vel sanguine itaque suo restinguere incendium olei certabant. |