Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT XI.
1 | Deiectus eo Vespasianus, rursus ad expugnandam urbem accenditur, atque omnem exercitum circa congregat: machinis murum quatit, pulsat aries. |
2 | Nomen hoc species dedit, eo quod validae ac nodosae arboris caput ferro vestitur, et quod ut frons arietis praetenditur, quae obductis laminis turgescit, et prominet: e medio eius quasi cornu procedit ferri solidioris. |
3 | Magnitudo arboris in modum mali navalis, quam non ventorum procella, non velorum sinus flectant. |
4 | Ea suspensa funibus ad superiora atque robusta arborum nexis, multorum manu valide in murum impellebatur. |
5 | Deinde retrorsum ducta, atque in staterae modum sustentata retinaculis, maiore impetu destinabatur, ut crebris ictibus fatigatum muri latus cederet, cavatumque vi rupturis fenestram daret, qua Romanis hostibus via in interiora urbis pateret. |
6 | Primo igitur ictu murus concussus est, contremuitque omnis. |
7 | Clamor illico universorum, quasi expugnata urbe trepidantium, ne repercussus murus fatisceret. |
8 | Sed Iosephus saccos paleis repletos, in eum dimitti locum praecepit, in quem aries a Romanis intorquebatur, ut laxo saccorum sinu lusa plaga omnis arietis emolliretur. |
9 | Illisa enim solidis solida nocent, solutioribus evacuantur. |
10 | Denique facilius solidiora mollioribus cedunt, quam molliora solidioribus. |
11 | Nam et aquae alluvione scopuli solvuntur, nec ruina rupis ullum est damnum aquarum; et iactis in freta molibus, aqua suos usus reservat; sed petra inter undas reservare suos nescit. |
12 | Arenam quoque marmoris ruina non frangit, et marmor arenae ruina comminuitur. |
13 | Retulerunt tamen etiam Romani, quo commenta refellerent Iudaeorum, contra falces ligantes, quibus demissos inciderent saccos, quod vacuatis paleis evitare arietis ictum nequirent. |
14 | Reparato itaque impulsu machinae, cum se Iudaei urgeri viderent, unus ex his Eleazarus, ingentis magnitudinis saxum elevans, de muro super arietem elisit tanta vi, ut comminueret caput machinamenti. |
15 | Exsiliens quoque in medium hostium, rapuit illud, atque in murum ferebat intrepidus in conspectu adversariorum, et patens vulneri. |
16 | Denique iaculis quinque figitur, sed nequaquam conversus ad vulnera, quomodo ipse saxi ruina hostem involveret, intendebat. |
17 | Ascendit itaque murum, et victor doloris stetit conspicuus tantae praesumptionis, ac super arietem se saxumque deiecit, et cum eo corruit. |
18 | Victus quidem morte, sed victor machinamenti, cum in se solus discesserit patriae; in machinamenti autem comminutione, totam urbem ab excidio servaverit. |
19 | Netyras quoque et Philippus in medium se iecere agmen, ut averterent, quos petierant. |
20 | Iosephus autem ignibus actis, ut machinamenta omnia exureret, brevi consumpsit plurima, sed consumpta reparabantur. |