monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT VIII.

1 Haec praelusio quaedam belli facta, ante quam Titus veniret: qui simul atque ex Achaia Alexandriam transmisit, perductis militibus secundum mandatum patris, ad urbem occurrit Ptolemaidem, ibique connexis ordinibus quinto et decimo, addito etiam quintodecimo, qui erant praecellentissimi, congregatoque vel Romano, vel sociorum exercitu, atrox et memorabile bellum coeperunt.
2 Nam ubi primis initiis placido duci prospere gestis, secunda in adversum cessere, profectus infensior Vespasianus cum filio de Ptolemaidis finibus, in Galilaeam sese immersit: Cognitoque quod pacem abnuerent, quibus obtulerat condemnandae dissensionis copiam, si sibi consulendum putarent, Gadaram funditus evertit, vacuam bellatoribus offendens, quod omnes validiores, diffidentes infirmioribus munimentis, ad munitiora sese contulerant.
3 Repertis itaque non pepercit, sed omnes necari iussit, nulla aetatis contemplatione, nulla infirmitatis misericordia, quod non tam iure belli, quam Cestianae pugnae dolore, et effusis in Iudaeos odiis exsequebatur.
4 Denique non solum urbem, sed etiam vicos et municipia exuri praecepit.
5 Nec iniusta erat commotio: quia post tantam insolentiam emendandi erroris facultatem dederat, nec obtemperatum.
6 Transierat ex ea urbe Iosephus in Tiberiadem, prius quam Romanus exercitus appropinquaret: sed plus formidinis ex fuga, quam fiduciae ex praesentia: hoc ipso enim territi sunt, quod bello adversus Romanos gerendo imparem se Iosephus arbitrabatur.
7 Neque vero aliunde praesumpsit, nisi forte Iudaei studia belli deponerent.
8 Ea erat illi prior sententia: si bellum eligerent, malle se subeundo periculo fidem civibus, quam declinando praestare proditorem.
9 Nihil enim magis cavere, quam ne commissum ipsum sibi honorem militiae turparet.
10 Itaque scripsit ad urbem Hierosolymam bellum incubuisse, propereque rescriberent pacem an praelium mallent: consulendum mature.
11 Haec strictim significavit, nihil propense in alteram partem, ne aut bellator meticulosus, aut pertinax rebellio iudicaretur.
Ambrosius HOME