monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT VII.

1 Sephoritani quoque et tributa et subsidia militaria, regiones finitimas incursabant, auctoritatem latrocinandi liberam, sibi belli specie vindicantes, quod imperio Romano a Iudaeis inferebatur.
2 Unde Iosephus acceptae acerbitatis iniuriam ulcisci gestiens, irruere in urbem Sephorim, sociato sibi Plurimorum numero contendit, ut eos aut revocaret in societatem Iudaeae, aut resistentes supremo (si posset) excidio labefactaret.
3 Sed utriusque conatus effectu excidit: quia nec dissuadere potuit Romanae coniunctionis electionem, nec urbem evertere, quam ipse talibus munimentis firmaverat, ut a Romanis quoque longe praestantioribus expugnari nequiret.
4 Cecinit itaque classicum, tentata irruptione sine ullo profectu, atque in totam regionem bellum excitavit.
5 Vastabant omnia, die noctuque exurentes aedificia, diripientes patrimonia, perimentes quoscumque bello habiles comprehendissent, infirmos servituti subiicientes.
6 Repleta erat Galilaea omnis incendio, sanguine, latrocinio, nullius immunis miseriae, et deformi rerum omnium specie, cum si quid igni aut neci superfuisset, captivitati reservaretur.
7 Cuius mali illa quae paulo ante acerbiora aestimata sunt, praeferebantur.
Ambrosius HOME