Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT IV.
1 | At vero Petates Niger, et Babylonius Syllas, et Ioannes Essaeus omne quod erat in Iudaea pubis validae congregantes, Ascalonem petunt, amplam quidem et muris subnixam validis urbem, sed opis subsidiique indigam, quae septingentis viginti stadiis ab Hierosolymitana urbe discernebatur, et odiis ingentibus. |
2 | Propterea Iudaei inimicam sibi urbem diruere cupientes, collecta manu involavere. |
3 | Praeerat urbi Antonius minore numero Romani exercitus, quam quo resisti posse Iudaeis aestimaretur. |
4 | Sed vir acrioris ingenii, et ex aequo prudens bellator, diffusos et numero magis quam virtute fidentes eductis equitibus, transire ad urbem sinit: deinde in cursu progressos, fatigat sequentes, confertos dissipat, turbatos fugat, totoque campo insectatur palantes; alii versa vice urgentur ad muros, interclusa fugae copia, alii diversa petunt, sed circumventi ab equitibus obtruncantur. |
5 | Multi supra se ruunt, et se invicem impetu suo sternunt; itaque usque ad vesperum caesi, amisere ex suis decem millia virorum, Ioanne et Sylla ducibus pariter exstinctis. |
6 | Pauci autem Romanorum eo vulnerati praelio: nec tamen repressa est Iudaeorum temeritas, sed incanduit: nam dolor audaciam accendit, et labes ulciscendi cupidinem. |
7 | Armantur itaque maiore longe furore, nec dum sauciorum sanatis vulneribus, et congregatis pluribus quam vice priore, irruunt: sed eos dispositis insidiis exceptos, prius quam in manus venirent, clausit circumfuso equitatu Antonius, et circumventos praecepit sterni: caesa iterum novem millia, reliqui fugati. |
8 | Niger ipse elapsus in munimentum se contulit. |
9 | Turris erat septa undique valido saxo, quam Romani, quia excidere non poteraut, appositis ignibus circumdedere. |
10 | Ea incensa in spelaeum quodam de turre transgressus, hostem latuit, ignem evasit: Romanisque securis, quod ipse simul incendio consumptus foret, post tertium diem quaerentibus suis corpus eius ad sepulturam, vivens et vigens redditur. |
11 | Atque ita cum magno gaudio Iudaeis servatus, ab hoste repraesentatur. |