monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT III.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT III.

1 Sed ut ad propositum redeamus: turbatus gravi nuntio Nero, rebus in Iudaea minus prospere gestis, Vespasianum expertum belli virum, omni militiae quae in Syria erat, praefecit.
2 Ille propere, neque differendi tempus dabatur, misso Alexandriam filio Tito, ut inde militum qui praetendebant partem aliquam duceret, ipse transmisso Hellespontiaco freto pedes in Syriam contendit.
3 Interea Iudaei rebus elati secundis, principes militiae bello legunt.
4 Distribuunt loca, quibus quisque praeesset, quae munia singuli, quos ordines, quid muneris exsequerentur: Iosephum Cutione genitum, et Ananum principem sacerdotum, Hierosolymitanae urbis negotiis, et praecipue instaurandis muris praeficiunt.
5 Ardebat Eleazarus Simonis aliquid sibi publicorum committi munerum.
6 Et licet omnem praedam, quam de Romano exercitu ceperant, sub potestatem suam redegisset, ditem praesertim atque opimam avaritia Cestii, atque immodicis rapinis coacervatam: tamen parandae magis sibi potentiae intentum, quam communi usui pronum arbitrati, declinandum aestimavere.
7 Sed paulatim ambiendo singulos, dando et largiendo effecit, ut rerum omnium summa eius arbitrio committeretur.
8 Idumaeam quoque Iesus unus de sacerdotibus et Eleazarus sacerdotis filius militiae praepositi, tuendam receperunt.
9 Principi tamen totius Idumaeae Nigro de summis rebus praerogativam omnem reservantes, Iosepho Simonis Hiericho obvenit, Manasse Petraea regio commissa, trans Euphratem sita; cui ab eo indi nomen, quod Euphrates ad eam partem pergentibus transmittitur.
10 Ioannes Essaeus, alius quoque Ioannes Ananiae filius, caeterique adversis attributi partibus, quas sua tuerentur sollicitudine.
11 Itaque singuli commissa sibi munia non deserere, instruere muros, manum legere bellatoriam: ex quibus Iosephus in Galilaeam descendens, munire castella, instaurare propugnacula, validissimos quosque et bello promptissimos adsciscere sibi impigre curabat: prohibere latrocinia, praetendere quotidie in castris, militem Romanae militiae more exercitare, dividere, ordines distribuere, centuriones plurimos praeficere, quo facilius disciplina ab omnibus exigeretur: ne quisquam lateret, quicumque propria munia dereliquisset.
12 Instituebat etiam, ut agnoscerent institutiones tubarum et repressiones, sequerentur ordinem, aciem dirigerent, clypeos intexerent, ut murali vice, si forte magna hostium vis ingrueret, sese adversum incursantes defensarent, subvenire laborantibus, fessis compati, pericula aliorum in se transfundere: nec solum belli artes ad instar Romanae docere militiae, sed etiam ante bellum, qui amplius bellantes iuvarent denuntiare, ut miles cibum sibi et arma portaret, vallo et fossa sese muniret, castrisque ponendis praeveniret hostem, obtemperaret praeceptis, furto ac rapinis abstinere assuesceret, lucrum proprium putaret, si nihil dispendii ruralibus cultoribus irrogaretur.
13 Quid enim distet ab hostibus, si ipse hostili modo auferat? nisi quod gravius est, sua quam aliena incessere, et socios, quam adversarios spoliare.
14 Plurimum valere in bello bonam conscientiam, eo quod amplius de divino auxilio praesumeret, qui se nulli affinem crimini recognosceret.
15 Sed his rebus citius sibi apud improbos expertus est nocuisse invidiam, quam apud bonos profuisse gratiam.
16 Nam cum ad sexaginta millia peditum, paucissimos equitum congregavisset: eos vero qui bella mercede tractarent ad quatuor millia viros, sexcentos quoque electos custodes sui corporis, tanta a Iudaeis pertulit ut plus ante bellum a suis, quam in ipso bello a Romanis pericula perhorresceret.
17 Omitto quid seditionis excitatum: quia latrocinio erepta reddere his qui amiserant, suspectabatur: ac maxime Agrippae et Berenicae, quibus redhibenda iuste forent, ne regem facerent infestiorem.
18 Et tamen ille, quo populi molliret impetum, ad constructionem potius murorum, quam ad dominorum indemnitatem servatam pecuniam: omniaque, ille aiebat, quae erepta Ptolemaeo forent, qui regium aurum, vestes, caeteraque munera portavisset, aestimare debere Taricheatas: apud eos enim res gerebatur, utrum id instaurationi suorum murorum servandum putarent, an diripiendum latronibus depromeretur.
19 Indignum certe videri, ut eo poenam exciperet, quia melius consuluisset.
20 Itaque conversus illis in sui gratiam invidiam simul et periculum evasit.
21 Iterum cum gratiam regis Agrippae Tiberias societatemque deposceret, proripiens se Iosephus de memorata urbe, Taricheatarum clausit portas, ne quis nuntius ad urbem Tiberiadem pergeret, et deesse Iosepho auxilia militaria significaret.
22 Ipse autem congregavit de lacu navigia piscatoria quae in tempore potuit investigare, et Tiberiadem remigiis petiit.
23 Sed ubi ad eum locum venit, in quo conspicua quidem in urbe positis foret species navigiorum, deprehendi tamen nequiret utrum essent vacua praeliatorum: iussit ea dispergi per totum spatium lacus, ut maior numerus aestimaretur: ne quisquam vacua potius, quam referta bellatoribus aestimaret.
24 Quo territi, quod adversus tantam multitudinem infirmos sese arbitrarentur, proiecerunt arma, portisque reseratis, effuderunt se supplices Iosepho, qui veluti dux agminis militaris propius accesserat.
25 Quaesitum, qua tandem vesania discessionem animis induissent, quibus auctoribus impulsi sese adversariis tradituri forent; et simul occurrentes sibi iubebat gubernatoribus ut Taricheas deducerent, atque illic trecentos ferme curiales, plerosque in vincula de plebe rapit.
26 Clytum quoque eius facinoris accersitum principem, manibus amputatis poenas luere iubet; atque illo rogante, ut una saltem sibi manus relinqueretur, praecepit Iosephus, ut ipse sibi quam vellet, demeret.
27 Tum ille arripiens dextra gladium, laevam abscidit.
28 Ita recepta Tiberias est.
29 Sed etiam Sephoris tentata discessione, Iosephi tamen vivacitate inter Iudaeorum urbes socias attinebatur.
30 Tranquillioribus enim consiliis sua defendere, quam aliena incursare malebat.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT III.