monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT II.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , I. <<<     >>> III.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT II.

1 Erant tunc temporis Romae Petrus et Paulus, doctores Christianorum, sublimes operibus, clari magisterio, qui virtute suorum operum Neronem adversum fecerant, captum Magi Simonis delinimentis, qui sibi animum eius conciliaverat.
2 Cui adiumentum victoriae, subiectiones gentium, vitae longaevitatem, salutis custodiam feralibus artibus pollicebatur, atque ille credebat, qui vim rerum nesciret examinare.
3 Denique summum apud eum tenebat amicitiae locum: quandoquidem etiam praesulem suae salutis vitaeque custodem arbitrabatur.
4 Sed ubi Petrus eius vanitates et flagitia detexit, et species illum rerum mentiri, non solidum aliquid aut verum efficere demonstravit; ludibrio habitus, et digno est consumptus moerore.
5 Et quamvis in aliis terrarum partibus Petri esset expertus potentiam: tamen praeveniens Romam, ausus est iactare, quod mortuos resuscitaret.
6 Defunctus erat id temporis Romae adolescens nobilis, propinquus Caesaris, cum universorum dolore.
7 Admonuere plerique experiendum, utrum posset resuscitari.
8 Celeberrimus in his operibus habebatur Petrus: sed apud gentiles nulla facti huiusmodi deferebatur fides.
9 Dolor exegit remedium: perrectum est ad Petrum.
10 Fuere, qui etiam Simonem accersendum putarent: uterque adfuerunt.
11 Ait Petrus: Simoni qui se de sua iactaret potentia, priores sese partes dare: ut si posset, mortuum resuscitaret.
12 Si ille non resuscitaret, se non defuturum ut Chriptus opem ferret defuncto, quo posset resurgere.
13 Simon, qui putaret apud urbem gentilium plurimum suas valituras artes, conditionem proposuit: ut si ipse resuscitasset mortuum, Petrus occideretur, qui MAGNAM POTENTIAM (sic enim appellabatur) lacessendo iniurias irrogavisset; sin vero praevaluisset Petrus in Simonem, pari genere vindicaretur.
14 Acquievit Petrus; adorsus est Simon, accessit ad lectulum defuncti: incantare atque immurmurare dira carmina ut coepit, visus est caput agitare, qui mortuus erat.
15 Clamor ingens gentilium, quod iam viveret, quod loqueretur cum Simone.
16 Ira et indignatio in Petrum, quod ausus esset conferre sese tantae potestati.
17 Sanctus Apostolus poposcit silentium, et dixit: Si vivit defunctus, loquatur: si resuscitatus est, surgat, ambulet, fabuletur: phantasma illud esse, non veritatem, quod videatur caput movisse.
18 Denique separetur, inquit, Simon a lectulo: et tunc ne id quidem ostentui futurum.
19 Abducitur Simon a lectulo: manet sine specie motus alicuius, qui mortuus erat.
20 Astitit Petrus longius, et intra se paulisper orationi intentus, cum magna voce ait: Adolescens, surge: sanet te Dominus Iesus.
21 Et statim surrexit adolescens, et locutus est, et ambulavit, et cibum sumpsit, et dedit eum Petrus matri suae.
22 Qui cum rogaretur, ut ab eo non discederet, ait: Non derelinquetur ab eo qui eum fecit resurgere, cuius nos servi sumus.
23 Secura esto mater de filio, non verearis, habet custodem suum.
24 Et cum populus in Simonem insurgeret, ut lapidaretur, ait Petrus: Satis est ad poenam eius, quod cognoscit suas artes nihil valere: vivat, et Christi regnum crescere videat vel invitus.
25 Torquebatur Magus Apostoli gloria.
26 Collegit sese, atque omnem excitans carminum suorum potentiam, congregat populum, offensumque se dicit a Galilaeis: relicturum se urbem, quam tueri soleret.
27 Diem statuit: pollicetur volatum, quo supernis sedibus inveheretur: cui, quando vellet, coelum pateret.
28 Conscendit statuto die montem Capitolinum, ac se de rupe deiiciens, volare coepit.
29 Mirari populus et venerari: plerique dicentes Dei esse potentiam, non hominis, qui cum corpore volitaret, nihil tale fecisse Christum.
30 Tunc Petrus in medio stans, ait: Iesu Domine, ostende ei vanas artes suas esse, ne hac specie populus iste qui crediturus est, decipiatur.
31 Decidat, Domine; sic tamen, ut nihil se potuisse vivens recognoscat.
32 Et statim in voce Petri, implicatis remigiis alarum quas sumpserat, corruit, nec exanimatus est; sed fracto debilitatoque crure, Aritiam concessit, atque ibi mortuus est.
33 Quo comperto: deceptum se Nero et destitutum: dolens tanti casum amici, sublatumque sibi virum utilem et necessarium reipublicae indignatus, quaerere coepit causas quibus Petrum occideret.
34 Et iam tempus aderat, quo sancti vocarentur Apostoli Petrus et Paulus.
35 Denique dato, ut comprehenderentur praecepto, rogabatur Petrus ut sese alio conferret.
36 Resistebat ille dicens, nequaquam se facturum, ut tamquam metu mortis territus cederet: bonum esse pro Christo pati, qui pro omnibus se morti obtulisset: non mortem illam, sed immortalitatem futuram: tamquam indignum, ut ipse fugeret passionem sui corporis, qui multos doctrina sua compulerit se hostias pro Christo offerre: deberi sibi secundum Domini vocem, ut et ipse in passione sua Christo gloriam atque honorem daret.
37 Haec et alia Petrus obtexere: sed plebs lacrymis querens, ne se relinqueret, et fluctuantem inter procellas gentilium destitueret: victus fletibus Petrus, cessit: promisit se urbem egressurum.
38 Proxima nocte salutatis fratribus, et celebrata oratione proficisci solus coepit.
39 Ubi ventum est ad portam, videt sibi Christum occurrere, et adorans eum, dixit: Domine, quo vadis? Dicit ei Christus: Iterum venio crucifigi.
40 Intellexit Petrus de sua dictum passione, quod in ea Christus passurus videretur, qui patitur in singulis: non utique corporis dolore, sed quadam misericordiae compassione, aut gloriae celebritate.
41 Et conversus, in urbem redit; captusque a persecutoribus, cruci adiudicatus, poposcit ut inversis vestigiis cruci affigeretur, quod indignus esset, qui simili modo crucifigeretur, ut passus est Dei Filius.
42 Quo impetrato, vel quia ita debebatur, ut Christus praedixerat, vel quia persecutor non invitus indulget poenarum incrementa; et ipse et Paulus, alter cruce, alter gladio necati sunt.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , I. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT II.